Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/295

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Formula:0557

0557Aerat. Suspicax scilicet et simul argenti cupidus princeps, quum jam omnia tranquillitati restituta essent, nihilominus quosdam e latebris veluti protrahebat, quos insidias sibi fecisse aiebat, ac ad mortem ideo rapi jubebat. Ista vigente racematione, ut loquitur, Tertulianus scribebat. Scire itaque, quo tempore reliquias seditiosorum investigaverit Severus, est ipsum Apologetici annum scire. Ipse vero illud indicat post solemnia quaedam Romae facta evenisse, in quibus isti imperatoris inimici magnum falso gaudium prae se tulerint. Quantum intercesserit intervallum non addit. Patet tamen, haud ita magnum intelligi debere. Est et alius in alio ejus libro locus, qui, quod ad hoc momentum, hinc quasi explicat (Libro ad Scapulam c. I. p. 552. Opp.): Nunquam, ait, Albiniani, aut Nigriani, vel Cassiani inveniri potuerunt 0557B Christiani: sed iidem ipsi, qui per genios eorum in pridie usque juraverant, qui pro salute eorum hostias et voverant et fecerant. De eadem re loquitur vir ingeniosus, de qua in nostris, quae exponimus. Vocem itaque pridie, quae breve denotat tempus, ad utrumque trahi, quid prohibet? Quaenam vero erant haec gaudia publica, ad quae respicit? Fallor aut quinquennalia innuit. Romam quidem quum ingrederetur Severus post interfectum Albinum, gaudiis omnia et plausibus personabant (Vid. Herodianus Histor. Lib. III. c. VIII, p. 145). Nec nobis id obesset, si quis eam hic laetitiam publicam indicari diceret. Longe tamen probabilius arbitror de quinquennalibus sermonem esse, cum alias ob caussas, tum quod vota pro salute 0557C Augusti tum esse facta, subindicat: Sed ut vota propria jam edicerent in aliena solemnitate, et reliqua. Ecquid vero notius, ludis quinquennalibus hunc morem praecipue observatum fuisse? Equid his numorum inscriptionibus celebrius: Vota Decenn. Suscep.? Tangit has ceremonias sine dubio Herodianus, qui praeter munus illud, quod Romam redux Imperator populo exibuerat, aliam ejus hujus generis liberalitatem paulo ante parthicam expeditionem commemorat. νομάς τε μεγαλοφρόνως ἐπεδίδου, ἐπετέλεσε δὲ καὶ ἐπινικίον ἀγῶνα, τοὺς παντάχοθεν μούσης τε ὑποκρίτας, καὶ ἀνδρείας μαθήτας μεταπεμψάμενος (L. III, c. VIII, p. 147). Sed et congiaria dedit uberrima et certamen proposuit, undique accitis ludionibus atque athletis. Idem Spartianus perhibet (Vita Severi, c. XIV, p. 150.) cujus haec sunt: 0557D Profectus deinde ad bellum parthicum est, edito gladiatorio munere et congiario populo dato. Vide, quam amice hi duo conspirent: quam apte uterque praecessisse aliquam magnae munificentiae solemnitatem expeditionem parthicam tradat. Quae si celeberrimus attendisset Tillemontius, aliter sine dubio instituisset. De Pescenni Nigri sectatoribus, quas in Syria venabatur Severus, sermonem hic esse censet. At eos inducit Tertulianus, qui Romanis interfuerint spectaculis. Quales, qui in Syria delitescebant, Nigri sectatores non erant. Quo anno, num a. CXCVII aut CXCVIII festos hosce dies imperator indixerit, parum curo. Id mihi tantum, ut ostendam, incumbit, sanguinem denuo Albinianorum, ut credebantur, 0558A profusum fuisse, quum in eo esset, ut Parthos invaderet. Nullus quidem si produci testis posset, nihilo minus certa mea esset computatio, qui omnium instar Tertulianum commendare possem. Adest vero commode Spartianus, auspiciaque novi belli caedibus hominum inquinata fuisse, tradit (Vita Severi c. XIV, p. 180): Multos inter haec (dum se novo bello accingeret, dum ludos populo spectandos praeberet, de quibus aliisque in superioribus dixerat) caussis vel veris vel simulatis occidit. Damnabantur autem plerique cur jocati essent: alii cur tacuissent: alii cur pleraque figurata dixisseut: ut esset imperator vere nominis sui, vere Pertinax et Severus. Huc etiam, quae paulo post consequuntur, verba refero, quae, ut opinor, non ad solam Nigrinianorum in Oriente persecutionem 0558B pertinent, et cum ultimis Tertulliani conferenda sunt: Multos etiam, quasi Chaldaeos aut vates de sua salute consuluissent, interemit, praecipue suspectos unumquemque idoneum imperio. Transacta res est. a. CXCVIII, omnium consensu, in Parthos Severus profectus est. Tum post quinquennalia exhibita, quum jam nil nisi praelia et Parthorum funera spiraret, racematio illa rebellium, de qua Tertullianus, contigit. Igitur, quin eodem anno Apologeticus sit exaratus, dubitari amplius nequit. Licet nunc quoque annum primum calamitatum christianis imperante Severo illatarum designare. Sustinuerant jam per aliquod tempus furorem hostium, quum pro eis noster verba faceret. Certe nusquam de vulneribus nuper inflictis, sed inveteratis jam malis, loquitur. 0558C Quod, si non prius, minimum a praecedenti a. CXCVII miserias eorum repetendas esse, ostendit.

§ XV.—Habes jam, quae de aetate Apologetici Tertulliani tecum communicare statui. Equidem, ut cum robur, tum perspicuitatem iis compararem, pro viribus studui, utrumque num consecutus sim, aliorum esto judicium. Aliquid si obscuritatis adhaeret, non tam meo id vitio factum esse cogitabis, quam negotii ipsius. Habent hoc disquisitiones ejusmodi, ut semper aliquid domesticarum secum vehant sordium. Sed nec iis, qui prima merent stipendia, scribuntur, verum iis qui jam aliquem inter cives eruditos gradum nacti utriusque historiae, rerumque criticarum non ignari sunt. Quibus quidem, quod illis perobscurum videtur, nullam difficultatem parere 0558D solet. Mihi, si fata velint, suisque labor noster fautoribus non plane caruerit, hac via pergere propositum est. De reliquis Tertulliani operibus non eadem tantum industria, verum etiam de vita ejus satisque diligentius, quam huc usque factum video, peculiari libro commentabor; cui dissertationes quasdam in opera ejus adjiciam.

Dudum est, quod eruditiores novam eorum editionem exoptant. Ac nemo me quidem libentius hoc onus in se devolvisset, si ea mihi vivendi sors obtigisset, ut me rite eo defungi posse putarem. Quae quum mihi negata sit, ea tamen, qua dixi, ratione, non tam de hac parte, quam de ipsa Historia sacra et civili bene mereri, constitui. Molitus est ejusmodi