0559A opus immortalis memoriae vir, Henricus Dodwellus (Ex vita ejus a Fr. Brockesby scripta vid. la Roche Bib. Angl. Tom. 1. P. 1. p. 86. 87). Mors quominus ad finem perduceret, prohibuit. Ego vero vehementer dubito, an par eruditioni candor ac judicii maturitas in eo futura fuisset. Habemus Tertulliani vitam a Petro Allixio: At eam, quam si dixero minus esse perfectam ac elaboratam, a veritate non aberravero. Sint ea, quae in hac Dissertatione ex ea consideravimus, speciminis loco. Petri Thomae 0560A du Fosse vitam Tertulliani, quam sine nomine auctoris prodiisse, Dupinius testatur (Bibl. des Auteurs eccl. Tom. XVIII. p. 258), nec ego, nec omnes forte, qui extra Galliam versamur, vidimus. Palma igitur adhuc in medio posita est; quam ut mihi vindicem, si vixero, studebo. Non is sum, qui me iis, quos nominavi, viris doctrina longe inferiorem esse nesciam. Idem tamen, nimis fortassis audacter, Dodwellum veritatis amore, caeteros assiduitate et diligentia me superaturum esse, spondeo.
QUINTI SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI
AD NATIONES
LIBER PRIMUS.
0559B 1. Testimonium ignorantiae vestrae, quae iniquitatem dum defendit, revincit, in promptu est, quod omnes, qui vobiscum retro ignorabant et vobiscum oderant, simul eis contigit scire, desinunt odisse qui desinunt ignorare, imo fiunt et ipsi quod oderant, et incipiunt odisse quod fuerant. Adeo quotidie adolescentem numerum Christianorum ingemitis. Obsessam vociferamini civitatem; in agris, in castellis, in insulis Christianos; omnem sexum, omnem aetatem, omnem denique dignitatem transgredi a vobis quasi detrimento doletis. Nec tamen hoc ipso ad aestimationem alicujus latentis boni animos promovetis; non licet rectius suspicari, non libet propius experiri; hic tantum curiositas 0559C humana torpescit. Amatis ignorare, quod alii gaudeant invenisse; mavultis nescire, quia jam odistis, quasi certe non odituros vos sciatis. Atquin, si nullum erit odii, reperietur optimum utique ab injustitia priore discedere; sin vero caussa constiterit, nihil odio detrahetur, quod adeo amplius justitiae scientia cumulabitur, nisi si emendari pudet aut excusari piget. Scio plane, qua responsione soletis redundantiae nostrae testimonium convenire: non utique eo bonum praejudicari, quia plerosque convertat et sibi rapiat, inquitis. Novi demutationem mentis et malas partes. Quot desertores bonae vitae? quot transfugae in perversum? Multi bona fide, imo jam plures pro extremitatibus temporum. Verum deficit adaequatio comparationis istius. Nam de malo ita constat 0559D apud omnes, ut ne ipsi quidem rei, qui ad malum transeunt et a vobis in perversa divertunt, defendere malum pro bono audeant. Turpia timori, pudori impia habent; denique gestiunt latere, devitant apparere, trepidant deprehensi, negant accusati; ne torti quidem facile aut semper confitentur, certe damnati moerent; exprobrant etenim quod erant in semetipsos: 0560B malae mentis ab innocentia transitum vel fato imputant; adeo nolunt suum esse, quia malum negare non possunt. Christiani vero quid tale consequuntur? Neminem pudet, neminem poenitet, nisi tantum pristinorum. Si denotatur, gloriatur: si trahitur, non subsistit. Si accusatur, non defendit; interrogatus, confitetur; damnatus, gloriatur. Quod hoc malum est, in quo mali natura cessat?
2. In quo ipsi etiam contra formam indicandorum malorum judicatis. Nam nocentes quidem perductos, si admissum negent, tormentis urgetis ad confessionem, Christianos vero sponte confessos tormentis comprimitis ad negationem. Quae tanta perversitas, 0560C ut confessioni repugnetis, tormentorum officia mutetis, gratis reum evadere, invitum compellentes negare? Praesides extorquendae veritatis, de solis nobis mendacium exquiritis, ut dicamus nos non esse quod sumus. Opinor, non vultis nos malos esse, ideoque gestitis de isto nomine excludere. Sane caeteros ad hoc tenditis et carnificatis, ut negent esse quod esse dicuntur. Atquin illis negantibus non creditis; nobis, si negaverimus, statim creditis. Si certi estis nos nocentissimos esse, cur etiam in hoc aliter quam nocentes a vobis agimur? Non dico quod neque accusationi neque recusationi spatium commodetis; soletis et inaccusatos et indefensos non temere damnare. Sed verbi gratia si de homicida confutatur, non statim confesso eo nomen homicidae dispuncta caussa est aut 0560D satiata cognitio. Quanquam confessis difficile creditis; verum insuper consequentia exigitis, quotiens caedem egerit, quibus in locis, quibus spoliis, sociis, receptoribus, ne quid omnino mali hominis delitescat, aut desit aliquid instruendae ad sententiam veritati. Porro de nobis, quos atrocioribus ac pluribus criminibus deputatis, breviora ac leviora elogia con