0567A serpit et modicum originum vitium rumores obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacia seminaverit, quod saepe fit aut aemulationis ingenio, aut suspicionis arbitrio, aut etiam nova mentiendi voluptate. Sed bene, quod omnia tempus revelat, testibus sententiis et proverbiis vestris, ipsaque natura, quae ita ordinata est, ut nihil lateat, etiam quod fama non prodidit. Videte, qualem prodiciam adversus nos subornastis, quia quod semel detulit tantoque tempore ad fidem corroboravit, usque adhuc probare non potuit. Principe Augusto nomen hoc ortum est, Tiberio disciplina ejus illuxit, sub Nerone damnatio invaluit, ut jam hinc de persona persecutoris ponderetis: si pius ille princeps, impii Christiani, si justus, si castus, injusti et incesti 0567B Christiani, si non hostis publicus, nos publici hostes; quales simus damnator ipse demonstravit, utique aemula sibi puniens. Et tamen permansit erasis omnibus hoc solum institutum Neronianum, justum denique ut dissimile sui auctoris. Igitur aetati nostrae nondum anni CCL. Tot iniqui interea, tot cruces divinitatem consecutae, tot infantiae trucidatae, tot panes cruentati, tot strages lucernarum, tot errores nuptiarum, et adhuc Christianis sola fama decernit. Habet quidem grande fundamentum de vitio ingenii humani, felicius in acerbis atrocibusque mentitur; quanto enim proni ad malitiam, tanto ad mali fidem opportuni estis, facilius denique falso malo, quam vero bono creditur. Si quem tamen 0567C apud vos prudentiae locum iniquitas reliquisset, ad explorandam famae fidem, utique justitia poscebat dispicere, a quibus potuisset fama in vulgus, et ita in totum orbem dari. Ab ipsis enim Christianis non opinor, cum vel ex forma ac lege omnium mysteriorum silentii fides debeatur; quanto magis talium, quae prodita non evitarent interim humana animadversione praesentaneum supplicium? Si ergo non ipsi proditores sui, sequitur ut extranei. Oro vos, extraneis unde notitia, cum etiam justa et 0568A licita mysteria omnem arbitrii extraneum caveant? nisi inclita minus spernunt. Atquin extrancis tam honorare quam confingere magis competit... domesticorum curiositas furata est per rimulas et cavernas. Quid, cum domestici eos vobis prodant? Omnes a nullis magis prodimur, quanto magis, si atrocitas tanta sit, quae justitia indignationis omnem familiaritatis fidem rumpit, non potuerit continere, quod horruit, mens, quod expavit, oculus? Hoc quoque mirum, si et ille, qui tanto impatientiae jure prosiluit, deferre et non probare gestit, et ille, qui audiit, non et videre curavit; siquidem par fructus est et delatoris, si quod detulit probet, et auditoris, si quod audit etiam sibi credat. Tunc, inquitis, primo delatum et exhibitum est, auditum et inspectum est, 0568B atque exinde famae commendatum. Hoc quidem superscendit omnem admirationem, si semel deprehensum est quod semper admittitur, nisi desivimus jam talia factitare. Atquin et idem vocamur, et in iisdem deputamur, et de die redundamus; quo plures, hoc pluribus odiosi; magis increscit odium, increscente materia; proficiente multitudine reorum, quid ita non proficit multitudo nuntiatorum? Quod sciam, et conversatio notior facta est; scitis et dies conventuum nostrorum; itaque et obsidemur et opprimimur, et in ipsis arcanis congregationibus detinemur. Quis unquam tamen semeso puero supervenit? quis in cruentato pane vestigia dentium deprehendit? quis tenebris repentino lumine irruptis immunda aliqua, 0568C ne dixerim incesta, indicia, recognovit? Si praemio impetramus, ne tales in publicum extrahamur, quare et opprimimur? Possumus et omnino non extrahi; quis enim proditionem criminis alicujus sine crimine ipso aut vendit aut redimit? Sed quid extraneis speculatoribus et indicibus detractem, qui talia objiciatis, quae non ab ipsis nobis cum maxima vociferatione publicentur, aut statim audita, si prius demonstrantur, aut postea reperta, si interim celentur? Sine dubio enim initiatum volentibus mos est prius
Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/300
Appearance