Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/299

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Formula:0565

0565A oculis contaminamus; misericordiam, qua super indigentes flectimur; ipsam veritatem, qua offendimus; ipsam libertatem, pro qua mori novimus? Qui vult intelligere qui sint Christiani, istis indicibus utatur necesse est.

5. Quod ergo dicitis: pessimi et probrosissimi avaritia, luxuria, improbitate; non negabimus quosdam; sufficit et hoc ad testimonium nominis nostri: si non omnes, si non plures. Necesse est in corpore, ((et)) quantum velis integro aut puro, ut naevus aliquis effruticet, aut verrucula exsurgat, aut lentigo sordescat. Coelum ipsum nulla serenitas tam colata purgat, ut non alicujus nubeculae flocculo resignetur. Modica macula in fronte, in parte quadam exemplari 0565B visa, quo universitas munda est: major boni portio modico malo ad testimonium sui utitur. Cum tamen aliquos de nostris malos probatis, jam hoc ipso Christianos non probatis; quaerite, secta cui malitiae deputatur? Ipsi in colloquio, si quando adversus nos, cur ille, inquitis, fraudator, si abstinentes Christiani? cur immitis, si misericordes? Adeo testimonium redditis, non esse tales Christianos, dum cur tales sint qui dicuntur Christiani, retorquetis. Multum distantiae inter crimen et nomen, inter opinionem et veritatem. Nam et nomina sic sunt instituta, ut fines suos habeant inter dici et esse. Quot denique philosophi dicuntur, nec tamen legem philosophiae adimplent? Omnes nomen de professionibus gestant; seducant nomen professionis praestantia, qui superficie vocabuli infamant veritatem. Non statim sunt, qui 0565C dicuntur; sed quia non sunt, frustra dicuntur, et fallunt eos, qui rem nomini addicunt cum de re status nominis competat. Et tamen ejusmodi neque congregant neque participant nobiscum, facti per delicta denuo vestri; quando ne illis quidem misceamur, quos vestra vis atque saevitia ad negandum subegit. Utique enim facilius inter nos inviti desertores disciplinae, quam voluntarii continerentur. Caeterum sine caussa vocatis Christianos, quos ipsi negant Christiani, qui se negare non norunt.

6. His propositionibus responsionibusque nostris, quas veritas de suo suggerit, quotiens comprimitur et coarctatur consciencia vestra, tacitae ignorantiae suae testis, confugitis aestuantes ad arulam quamdam, 0565D id est, legum auctoritatem, quod utique non plecterent 0566A sectam istam, nisi de meritis apud conditores legum constitisset. Quid ergo prohibuit apud executores quoque legum proinde constare, cum de caeteris criminibus, quae similiter legibus arcentur ac puniuntur, nisi prius requiratur, poena cessat? verbi gratia, homicidam, adulterum lege, discutitur tamen de ordine admissi; et tamen cognitum est omnibus genus facti. Christianum puniunt leges. Si quod est factum Christiani, erui debet; nulla lex prohibet inquirere. Atquin pro legibus facit inquisitio. Quomodo enim legem observabis cavendo quod lege prohibetur, adempta diligentia cavendi per defectum agnoscendi quid observes. Nulla sibi lex debet conscientiam justitiae suae, sed eis a quibus captat obsequium. Caeterum suspecta lex est, si probari se non 0566B vult. Merito igitur tamdiu justae in Christianos et reverendae et observandae censentur, quamdiu ignoratur quod persequuntur; merito, post agnitionem iniquissimae repertae, cum suis machaeris et patibulis et leonibus despuuntur; legis injustae honor nullus est. Ut opinor autem, dubitatur de iniquitate legum quarumdam, cum quotidie novis consultis constitutisque duritias nequitiasque earum temperetis.

7. Unde ergo, inquitis, tantum de vobis famae licuit, cujus testimonium suffecerit forsitan conditoribus legum? Quis, oro, sponsor aut illis tunc aut exinde vobis de fide? Fama est. Nonne haec est:

Fama malum, quo non aliud velocius ullum. (Virg. Aeneid. IV, 174.)
Cur malum, si vera semper sit, non mendacio 0566C plurimum? quae ne tum quidem cum vera defert, a libidine mendacii cessat, ut non falsa veris intexat adjiciens, detrahens, varietate confundens. Quid, quod ea conditio illi, ut nonnisi cum mentitur perseveret; tamdiu enim vivit, quamdiu non probat quidquam; siquidem approbata cadit, et quasi officio nuntiandi functa decedit; exinde res tenetur, res nominatur; nec quisquam dicit, verbi gratia: hoc Romae aiunt factum; aut: fama est, illum provinciam sortitum; sed: ille provinciam sortitus est, et: hoc factum est Romae. Nemo famam nominat, nisi incertus, quia nemo sit fama, sed conscientia certus; nemo famae credit, nisi stultus, quia sapiens non credit incerto. Fama, quantacumque ambitione diffusa est, ab uno aliquando ore exorta sit necesse est, 0566D exinde in traduces quodammodo linguarum et aurium