Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/306

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Formula:0579

0579A cruces erunt intestina quodammodo tropaeorum. Itaque in Victoriis et cruces colit castrensis religio, signa adorat, signa dejerat, signa ipsi Jovi praefert. Sed ille imaginum suggestus et totius auri cultus monilia crucum sunt. Sic etiam in cantabris atque vexillis, quae non minore sanctitate militia custodit, siphara illa vestes crucum sunt. Erubescitis, opinor, incultas et nudas cruces colere.

13. Alii plane humanius solem Christianum deum aestimant, quod innotuerit ad orientis partem facere nos precationem vel die solis laetitiam curare. Quid vos minus facitis? Non plerique affectatione adorandi aliquando etiam coelestia ad solis initium labra vibratis? Vos certe estis, qui etiam in laterculum septem dierum solem recepistis, et ex diebus ipsum praelegistis, quo die lavacrum substrahatis, aut in 0579B vesperam differatis, aut otium et prandium curetis. Quod quidem facitis exorbitantes et ipsi a vestris ad alienas religiones. Judaei enim festi, sabbata et coena pura, et judaici ritus lucernarum et jejunia cum azymis et orationes litorales, quae utique aliena sunt a diis vestris. Quare, ut ab excessu revertar, qui solem et diem ejus nobis exprobratis, agnoscite vicinitatem; non longe a Saturno et sabbatis vestris sumus.

14. Nova jam de Deo nostro fama suggessit. Adeo nuper quidam perditissimus in ista civitate, etiam suae religionis desertor, solo detrimento cutis Judaeus utique magis post bestiarum morsus, ad quas se locando quotidie toto jam corpore decutit, cum incedit, picturam in nos proposuit sub ista proscriptione: Onokoithz. Is erat auribus canteriorum, et in toga, cum libro, altero pede ungulato. Et credidit vulgus judaeo. Quod enim aliud genus 0579C seminarium est infamiae nostrae? Itaque in tota civitate ὀνοκοίτης praedicatur. Sed et hoc tamque externum et auctoritate temporis destitutum etqualitate auctoris infirmum, libenter excipiam studio retorquendi. Videamus igitur, an hic quoque nobiscum deprehendamini. Neque enim interest qua forma, dum deformia simulacra curemus? Sunt penes vos et canino 0580A capite et leonino et de bove et de ariete et hirco cornuti dii, caprigenae vel anguini et alites plantmerleta, fronte et tergo Quid itaque nostrum unicum denotatis?

15. Plures Onocoetae penes vos deprehenduntur. Si in deis aequalitate concurrimus, sequitur, ut sacrificii vel sacri quoque inter nos diversitas nulla sit, ut ex alia specie comparationis satis fiat. Nos infanticidio litamus sive initiamus? Vos, si de memoria abierunt, quae caede hominis, quaeque infanticidiis transegisse, recognoscetis suo ordine; nunc enim differimus pleraque, ne cadem videamur ubique retractare. Interim, ut dixi, ex alia parte non deest adaequatio. Nam etsi nos aliter, amen non aliter vos quoque infanticidae, qui infantes editos enecantes legibus quidem prohibemini, sed nullae magis 0580B leges tam impune, tam secure sub omnium conscientiae unius ae....... tabellis eluduntur. Sed nec eo distant, si vos non ritu sacri, neque deo necatis. Atquin in hoc asperius, quod frigore et fame, aut bestiis........... tis, aut longiore in aquis morte demergitis. At et si quo........ dissimilius penes vos fit, eo addicite, quo vestra pignora ex.......... s, et supplebitur. Imo superacervabitur in vobis quidquid..... ratione defecerit. Sed de ea impietatis hostia dicimur..... dum ita quoque in vobis recognoscitur, ubi opportunius positum est, non multo secernimur a vestra voracitate, si illa impudica est, nostra vero crudelis, conjungimur si forte natura, qua semper saevitia cum impudicitia concordat.

16. Quanquam quid minus, imo quid non amplius facitis? parum scilicet humanis visceribus inhiatis, quia vivos et puberes devoratis? parum humanum sanguinem lambitis, quoniam futurum sanguinem 0580C elicitis? parum infante vescimini, quia infantem totum praecoquum perhauritis? Ventum est ad horam lucernarum et caninum ministerium et ingenia tenebrarum. Quo in loco metuo ne cedam. Quid enim tale in vobis detinebo? Verum jam laudate consilium incesti verecundi, quod adulteram noctem commenti sumus, ne aut lucem, aut veram noctem contamina