Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/307

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Formula:0581

0581Aremus, quod etiam luminibus terrenis parcendum existimavimus, quod nostram quoque conscientiam ludimus; quodcumque enim facimus, si volumus, suspicamur. Caeterum incesta vestra pro sua libertate et luce omni et nocte omni et tota coeli conscientia fruuntur, quodque felicius proveniat, cum palam misceatis incesta toto conscio coelo, soli ipsi ignoratis; nos vero etiam in tenebris scelera nostra recognoscere possumus. Plane Persae, Ctesias edit, tam scientes quam non horrentes cum matribus libere fiunt. Sed et Macedones, id quod probaverunt, palam est factitare, siquidem cum primus scenam eorum Oedipus intravit trucidatus oculos, risu ac derisu exceperunt; tragaedus consternatus retracta persona: Numquid, ait, domini, displicui vobis? responderunt Macedones: Imo tu quidem pulchre. Aut scriptor 0581B vanissimus si finxit, aut Oedipus dementissimus si ita fecit; atque exinde alter ad alterum, ἤλαυνε dicebat εἰς τὴν μητέρα. Sed una vel alia gens quantula macula totius orbis? Nos enim omnem infecimus solem, omnem polluimus Oceanum! Date igitur aliquam nationem vacantem ab eis, quae omne hominum genus ad incestum trahunt. Si qua gens concubitu ipso et aetatis ac sexus necessitate, ne dixerim libidine et luxuria, caret, ea erit quae carebit incesto; si qua ab humana conditione privata quadam natura remota est, ut neque ignorantiae neque errori neque casui opposita sit, ea erit quae sola Christianis respondere constantius possit. Respicite igitur luxuriam inter errores et ventos fluctuantem, si desunt populi, 0581C quos ad hoc sceleris incursent lata vada et aspera erroris. Imprimis cum infantes vestros alienae misericordiae exponitis aut in adoptionem melioribus parentibus, obliviscimini, quanta materia incesti, subministratur, quanta occasio casibus aperitur? Plane 0582A ex aliqua disciplina severiores aut certo respectu ejusmodi eventuum a libidine temperatis quocumque loco domi aut peregre, ut non dispersio seminum et saltus ubique luxuriae nescientibus filios edat, quos aut ipsi postmodum parentes, aut alii..... incursent, quando etiam aetatum moderatio libidine exclusa sit. Quotcumque adulteria, quotcumque stupra, quotcumque publicatae libidinis..... sive stativo vel ambulatorio titulo, tot sanguinis mixtiones, tot compagines generis, tot inde traduces ad incestum; unde adeo mimis et comoedis argumentorum venae fluunt, unde ista quoque talis ante tragoedia erupit. Fusciano praefecto urbi, judicata punitione reatus, fortuita negligentia comitata ultra januam progressus iter, praetereuntibus tractus domo excidit. Graeculus vel a limine Graeculo more captaverat intrans, inde mutatus 0582B Asiae aetate Romam in venalicio refertur. Emit imprudens pater et utitur Graeco. Dehinc, ut vestra, adolescentem dominus in agrum et vincula legat. Illic jam dudum paedagogus et nutrix poenas dabant. Repraesentatur eis tota caussa, referunt invicem exitus suos: illi, quod alumnus in pueritia periisset; ille, se quoque a pueritia periisse, caeterum eodem eventu Romae natum honesta domo. Forsitan et signa quaedam retexuerit. Igitur Dei voluntate, ut tanta seculo macula exprobraretur, spiritus dei de die concutit: tempora cum aetate respondent, aliquid et oculi de lineamentis recordantur, proprietates nonnullae in corpore recensentur. Dominos, imo jam parentes tantum prolatae inquisitionis diligentia impellit. Investigatur 0582C venaliciarius, infeliciter invenitur. Revelato scelere, parentes sibi laqueo medentur. Bona filio male superstiti praefectus adscribit, non ad haereditatem, sed ad stipendium stupri et incesti. Satis erat unum istud exemplum publicae erubescen