0585A ordine transcurso remensus est, ut taceam de Laconica gloria.
19. Hucusque, opinor, horrenda obstinationum christianarum; quae si vobiscum communicamus, superest deridenda personarum conferamus; quamquam de persuasionibus omnis obstinatio nostra praestruitur: mortuorum enim praesumimus resurrectionem. Spes resurrectionis fastidium est mortis. Ridete igitur quantumlibet stupidissimas mentes, quae moriuntur ut vivant; sed quo facilius rideatis et resolutius decachinnetis, arrepta spongia vel interim lingua delete litteras interim vestras, quae similiter asseverant animas in corpora redituras. Attamen quanto acceptabilior nostra praesumptio est, quae in eadem corpora redituras defendit? vobis autem quanto 0585B vanius traditum est, hominis spiritum in cane vel mulo aut pavone rediturum? Item judicium annuntiamus a Deo pro cujusque meritis post interitum destinatum. Id vos Minoi et Radamantho adscribitis, justiore interim Aristide recusato. Eo judicio iniquos aeterno igni, pios et insontes amoeno in loco dicimus perpetuitatem transacturos. Apud vos... quoque Pyriphlegethontis et Elysii non alia conditio disponitur. Nec mythici ac poetici soli talia canunt, sed et philosophi de animorum reciprocatione et judicii distributione confirmant. Quoniam igitur usque, iniquissimae nationes, non agnoscitis, imo insuper exsecramini vestros, si nihil inter vos diversitas habet, si unum et eidem sumus; quia non odistis quod estis: date dextras potius, compingite 0585C oscula, miscete complexus, cruenti cum cruentis, incesti cum incestis, conjurati cum conjuratis, obstinati et vani cum aequalibus. Pariter deorum numina 0586A laesimus, pariter indignationem eorum provocamus. Habetis et vos tertium genus, etsi non de tertio ritu, attamen de tertio sexu. Illud aptius de viro et foemina, viris et foeminis junctum. Aut numquid ipso vos collegio offendimus? Solet aequalitas aemulationis materiam subministrare. Sic figulus figulo, faber fabro invidet. Imo jam de fine simulata confessio redigit conscientiam ad veritatem et ad constantiam veritatis, (nam omnia ista in nobis solis erunt, et a nobis solis revincuntur, quibus illata sunt;) agnitione scilicet diversae partis, unde scientia instructa et consilium inspirat et judicium gubernat. Vestra denique sententia est, ne caussam quis judicet, nisi duobus auditis. Quod in nobis solis negligitis, naturae vitio satisfacitis, ut quae in nobis non refutetis, 0586B in aliis.... tis, aut quorum reatum in vobis memineritis, ea in alios jactetis.... opere occupatiores eritis, in extraneos casti, in vosmetipsos incesti, exsertiores foris, subjecti domi. Haec est iniquitas, ut gnari ab ignaris, absoluti a reis judicemur. Auferte stipulam de oculo vestro, aut trabem de oculo vestro, ut stipulam de alieno extrahatis. Emendate vosmetipsos prius, ut christianos puniatis; nisi quod emendaveritis, non punietis, imo eritis christiani, imo si fueritis christiani, eritis emendati. Discite quod in nobis accusetis, et non accusabitis. Recognoscite quid in vobis non accusetis, et accusabitis. Patet etiam hinc vobis, quantum aperire potuerimus (e paucis istis libellulis), erroris inspectio et veritatis recognitio. Damnate veritatem, sed inspectam si potestis, 0586C et probate errorem, sed repertum si putatis. Quodsi praescribitur vobis errorem amare et odisse veritatem; cur quod amatis et odistis, non noveritis?
LIBER SECUNDUS.
0585D 1. Nunc de deis vestris, miserandae nationes, congredi vobiscum defensio nostra desiderat, provocans ipsam conscientiam vestram, ad censendum, an vere dei, ut vultis, an falso, ut scire non vultis. Haec enim materia est erroris humani per artificem ejus, ne 0586D ignorantia erroris.... quo magis rei sitis. Patent oculi, nec vident; hiant aures, nec audiunt: cor stupet saliens, nescit animus quod agnoscit. Denique, si tantam perversitatem una praescriptione discuti liceret, in expedito esset nuntiatio, cum om