Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/308

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Formula:0583

0583Atiae ejusmodi scelerum delitescentium in vobis. Nihil semel evenit in rebus humanis, semel plane erui potest. De sacramentis nostrae religionis opinor intentatis, et sunt paria vestris etiam non sacramentis.

17. De Obstinationibus vero vel praesumptionibus, si qua proponitis, ne istae quidem ad communionem comparationis absistunt. Prima obstinatio est, quae secunda ab eis religio constituitur Caesarianae majestatis, quod irreligiosi dicamur in Caesares, neque imagines eorum repropitiando, neque genios dejerando hostes populi nuncupamur. Ita vero sit, cum ex vobis nationibus quotidie Caesares, et Parthici, et Medici, et Germanici. Hoc loco Romana gens viderit, in quibus indomitae et extraneae nationes. Vos tamen de nostris adversus nostros conspiratis. Agnoscimus 0583B sane romanam in Caesares fidem. Nulla unquam conjuratio erupit, nullus in senatu vel in palatiis ipsis sanguis Caesaris notam fixit; nulla in provinciis affectata majestas. Adhuc Syriae cadaverum odoribus spirant; adhuc Galliae Rhodano suo non lavant. Sed omitto vesaniae crimina, quia nec ista Romanum nomen admittunt. Vanitatis sacrilegia conveniam, et ipsius vernaculae gentis irreverentiam recognoscam, et festivos libellos, quos statuae sciunt, et illa obliqua nonnunquam dicta a concilio atque maledicta, quae circi sonant. Si non armis, saltem lingua semper rebelles estis. Sed aliud, opinor, est, non jurare per genium Caesaris. Dubitatur enim de perjuris jure, cum ne per deos quidem vestros ex fide dejeretis. 0583C Sed non dicimus deum imperatorem; super hoc enim, quod vulgo aiunt, sannam facimus.

18. Imo qui deum Caesarem dicitis, et deridetis, dicendo quod non est, et male dicitis, quia non vult esse quod dicitis; mavult enim vivere, quam deus fieri. Reliquum obstinationis in illo capitulo collocatis, 0584A quod neque gladios neque cruces neque bestias vestras, non ignem, non tormenta, ob duritatem ac contemptum mortis, animo recusemus. At enim haec omnia apud priores majoresque vestros non contemni modo, sed etiam magna laude pensari ac virtute didicerunt. Gladius quot et quantos viros voluntarios! piget prosequi. Crucis vero novitatem numerosae abstrusae Regulus vester libenter dedicavit. Regina Aegypti bestiis suis usa est. Ignes post Carthaginensem feminam Asdrubale marito in extremis patriae constantiorem docuerat invadere ipsa Dido. Sed et tormenta mulier Attica fatigavit tyranno negans, postremo, ne cederet corpus et sexus, linguam suam pastam exspuit, totum eradicatae confessionis ministerium. Sed vestris ista ad gloriam, nostris ad 0584B duritiam deputatis. Destruite nunc gloriam majorum, quo nos quoque destruatis. Contenti estote detrahere etiam laudi parentum ad praesens, ne nobis locum detis. De his forsitan et temporum qualitas robustioris antiquitatis exegerit ingenia duriora, at nunc tranquillitas pacis et ingenia mitiora et mentes hominum etiam in extraneos... Ergo, inquitis, veteribus vos comparate; nobis necesse est in vobis odio prosequi quod a nobis non probatur, quia nec invenitur in nobis. Respondete igitur ad singulas species. Non eadem voce exempla deposco. Si contemptu scilicet mortis gladius de majoribus fabulas fecit, utique non vitae amore gladio vos ad lanistas auctoratis, sed mortis nomen militiae datis. Si feminae alicui de bestiis famosa mors est, medio quotidie pacis 0584C sponte libera ad bestias itis. Si crucem, configendi corporis machinam, nullus adhuc ex vobis Regulus pepigit, attamen jam ignis contemptus evasit, ex quo se quidam proxime vestiendum incendiali tunica ad certum usquequaque locum auctoravit. Si flagris mulier insultavit, hoc quoque proxime inter venato-rios