Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/314

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Formula:0595

0595A inhoneste institutos; contra incestos, adulteros, raptores, parricidas etiam legibus exserendis. Ridendum an irascendum sit, tales deos credi, quales homines esse non debeant? Sed enim in isto mythico genere, quod poetae ferunt, quam incerti agitis circa conscientiae pudorem et pudoris defensionem! Nam quotiens mise...., turpia, vel atrocia deorum exprobramus; allegationem poeti...... e ut fabulosa defenditis! quotiens ultro siletur de ejusmodi poetica, non modo non horretis, sed insuper honoratis, utque in necessariis artibus habetis. Denique per hanc initiatricem litteraturae ingenuitatis studia producitis. Criminatores deorum poetas eliminari Plato censuit, ipsum Homerum sane coronatum civitate pellendum. At cum excipiatis illos et retineatis, cur non credatis talia retexentibus de deis vestris? Igitur si creditis poetis, 0595B cur laudem mendacibus fertis, nec cavetis ne offendatis eos, quorum detrectatores honoratis? Sane fides a poetis non exigenda. Nonne qui dicitis deos post mortem factos, homines confitemini ante mortem? Quid ergo novi, si, qui homines fuerint, humanis aut casibus aut criminibus aut fabulis polluuntur? Non creditis poetis, cum de relationibus eorum etiam sacra quaenam disposueritis? Cur rapitur sacerdos Cereris, si non tale Ceres passa est? Cur Saturno alieni liberi immolantur, si ille suis pepercit? Cur Ideae masculus amputatur, si nullus illi fastidiosior adolescens libidinis frustatae dolore castratus est? Cur Herculeum polluctum mulieres Lanuvinae non gustant, si non mulierum caussa p...... Mentiuntur 0595C sane poetae! sed non ideo quod talia gesserint... homines quas defuerint nec quod divinas adscripserint fo.... divinitatis, cum interim vobis credibilius visum est deos fuisse, sed non tales, quam tales, sed non deos.

8. Superest gentile illud genus inter populos deorum, quos libidine sumptos, non pro notitia veritatis, docet privata notitia. Deum ergo existimo ubique notum, ubique praesentem, ubique dominantem, omnibus colendum, omnibus demerendum. At enim cum illi quoque, quos totus orbis communiter colit, excidant 0596A probationi verae divinitatis, quanto magis isti, quos ne ipsi quidem municipes sui norunt? Nam quae idonea auctoritas praecucurrit ejusmodi theologiae, quam etiam fama destituit? Quanti sunt, qui norint visu vel auditu Atagartin Syrorum, Coelestem Afrorum, Varsutinam Maurorum, Obodan et Dusaren Arabum, Belenum Noricum, vel, quos Varro ponit, Casiniensium Delventinum, Narniensium Visidianum, Atheniensium Numentinum, Aesculanorum Anchariam, et quam praevenerim, Volsiniensium Nortiam, quorum ne nominum quidem dignitas humanis cognominibus distat? Satis rideo etiam deos decuriones cujusque municipii, quibus honor intra muros suos determinatur. Haec libertas adoptandorum deorum quousque profecerit, Aegyptiorum superstitiones docent, qui etiam bestias privatas colunt, p.... crocodilos 0596B et anguem suum. Parum est si etiam hominem consecrarunt. Illum dico, quem non jam Aegyptus aut Graecia, verum totus orbis...... Afri jurant; de cujus statu quid conjici potest apud nostras litteras ut verisimile videtur positum est. Nam Serapis iste quidam olim Joseph...... fuit de genere sanctorum, junior inter caeteros fratres, sed excelsior......... ab iisdem fratribus per livorem venum in Aegyptum datus, saeviebat in familia regis Aegyptorum Pharao, a regina minus pudica desideratus, sed quia non obsequebatur, e contrario ab eadem delatus, a rege in carcerem datur. Illic somnia quibusdam non perperam interpretatus, vim spiritus sui ostendit. Interea rex quoque somnia terribilia quaedam 0596C illi, detractis quos convocaverat, voluit exponere. Joseph expedimenta de carcere edocuit, somnium regi aperit: illos boves septem opimissimos, defluentes, totidem annorum ubertatem significare; posteriores aeque septem ineptos, subsequentium septem annorum inopiam. Praedicare itaque saepe de recondendis praesidiis in futuram famem de copia priore, credidit rex; exitus rerum et prudêntem et sanctum semper necessarium probavit. Itaque Pharao universae Aegypto et frumentandae et exinde curandae eum praefecit. Hunc Serapidem ex suggestu,