Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/315

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
597
598
AD NATIONES LIB. II.

0597A quo caput ejus ornatum, vocaverunt, cujus suggestus modialis figura frumentationis memoriam obsignat, et curam frugum super caput ejus fuisse, ipsis spicis, quibus per ambitum notatur, apparet. Propterea et canem, quem apud inferos deputant, sub dextera ejus dicaverunt, quod sub manu ejus compressatur Aegyptiorum, et Fariam adjungunt, quam filiam regis Pharao derivatio nominis esse demonstrat; nam et tunc Pharao, inter caetera honorum et remunerationum, filiam quoque in matrimonium ei dederat. Sed quia et feras et homines colere susceperant, utramque faciem in unum Anubin contulerunt, in quo naturae conditionisque suae potius argumenta videri posset consecrasse gens rixosa, suis regibus recontrans, in extraneis dejecta, sane et gula et spurcitia...... etiam servi ipsa.

0597B 9. Haec secundum tripertitam dispositionem.... divinitatis aut notiora aut insigniora digessimus, ut possit jam videri satis responsum de physico genere, de poetico, de gentibus. Et quoniam omnis superstitio, non jam philosophorum nec poetarum nec populorum, a quibus tradita est, sed dominantium Romanorum, quibus occupata est, auctoritatem sibi exstruxit, alia jam nobis ineunda est humani erroris latitudo, imo silva caedenda, quae undique conceptis superstitionum seminibus vitii pueritiam obumbravit. Sed et Romanorum deos Varro bifariam disposuit incertos et electos. Tantam vanitatem! Quid enim erat illis cum incertis, si certos habebant? nisi 0598A si Atticos stupores recipere voluerunt. Nam et Athenis ara est inscripta: Ignotis deis. Colit ergo quis quod ignorat? Tum si certos habebant, contenti esse debuerunt, nec electos desiderare. In quo etiam irreligiosi deprehenduntur. Si enim dei ut bulbi seliguntur, qui non seliguntur, reprobi pronuntiantur. Nos vero bifariam Romanorum deos recognoscimus, communes et proprios, id est, quos cum omnibus habent, et quos ipsi sunt commenti. Et numquid hi sunt publici et adventitii dicti? Hoc enim erae docent, adventitiorum ad fanum Carnae, publicorum in palatio. Quare cum communes dei, quam physico, quam in mythico comprehendantur, actum est jam de istis speciebus. De propriis dicere.... et. De Romanis stupeamus, tertium illud genus hostilium deorum.... eo quod nulla gens alia tantum sibi superstitionis invenerit 0598B.... duas species dirigimus, alios de hominibus assumptos, alios inde conceptos. Igitur quoniam idem illis color suppetit consecrationis mortuorum, tanquam ob merita vitae, eamdem et nos responsionem opponamus necesse est, neminem ex his quoque tanti fuisse. Patrem diligentem Aenean crediderunt, militem nunquam gloriosum, lapide debilitatum; quod telum quantum vulgare, atque caninum, tanto ignobile vulnus! Sed et proditor patriae Aeneas invenitur; tam Aeneas, quam Antenor. Ac si hoc verum nolunt, Aeneas certe patria flagrante dereliquit socios foeminae Punicae subjiciendus, quae maritum Hasdrubalem Aeneae timiditate supplicantem hosti non