0599A non comitata, raptis secum filiis, formam et patrem sibi habere non in fugam sapit, sed in ignes ardentis Carthaginis ut in amplexus patriae pereuntis incubuit. Pius Aeneas ob unicum puerum et decrepitum senem, Priamo et Astyanacte destitutis. Atquin Romanis magis detestandus, qui pro salute principum et domus eorum adversus liberos et conjuges et omne pignus suum dejerant. Consecrat filium Veneris, et hoc Vulcanus sciens patitur et Juno concedit. Si veredi parentum in coelo sedent, cur non potius Argivi juvenes dei habiti, quod matrem, ne in sacris piaculum committeret, plus quam humano more jugales provexerunt? cur non magis dea, quae magis pia, illa filia patris in carcere fame defecti uberibus suis educatrix? Quid aliud Aeneae gloriosum, nisi quod praelio laurentino nusquam comparuit? Rursus forsitan solito 0599B more quasi desertor e praelio fugerit. Romulus aeque post mortem deus, si quia urbem condidit deus, usque in foeminas, urbium auctores. Sane Romulus et fratrem interfecit et alienas virgines dolo rapuit. Ideo Quirinus est, quia tunc parentibus quiritatum est per illum. Quid Sterculus meruit ad divinitatem? Si agros stercoribus Juvando diligens fuit, plus fimi Augias conferebat. Si Faunus Pici filius in jus agitabatur mente ictus, curari eum magis quam consecrari decebat. Si Fauni filia pudicitia praecellebat, ut ne conversaretur quidem inter viros, aut barbaria aut conscientia deformitatis aut rubore insaniae paternae, quanto dignior bona dea Penelopa, quae inter utilissimos amatores diversata, obsessam castitatem tenere 0599C protexit? Est et sanctus, propter hospitalitatem a rege Plotio fanum consecutus: potuit et Ulixes de humanissimo Alcinoo unum amplius deum vobis contulisse.
10. Ad foediora festino. Non puduit auctores vestros de Larentina palam facere. Scortum haec meritorium fuit, sive dum Romuli nutrix, et ideo lupa, quia scortum; sive dum Herculis amica est, et jam mortui Herculis, id est, jam dei. Nam ferunt, aedituum ejus solum forte in aede calculis ludentem ut sibi collusorem, quem non habebat, repraesentaret, una manu Herculis nomine, alia ex sua persona lusum inisse, si ipse vicisset, coenulam et scortulum ex stipitibus Herculis sumeret; si vero Hercules, id est manus 0599D altera, eadem Herculi exhiberet. Vicit manus Herculis (quoque potuit duodecim titulis ejus adscribi). 0600A Aeditus coenam Herculi dependit, scortum Larentinam conducit: coenat ignis, qui Sol, et ipsius Herculis co....... nia ara consumpsit. Larentina in aede sola dormit...... de lenonio ludo jactitat se somniis Herculi functam, et potuit, dum animo contemplatur, somnio pati. Eam de aede progredientem mane primo quidam adolescens, tertius quod aiunt Hercules concupiscit, ad se.............. s............. id dictum sibi ab Hercule, utique............. ceantur. Non enim impune licui..................... dem quoque scribit; mox illa prop................ per Herculem fuerat insecuta, agrum................. divinitatem et filiabus suis, quas ut ipsas h..................... dium a Larentiniana Romanorum numina digni........... sola de tot uxoribus Herculi cara, sola enim dives.......... or Cerere quae mortuo placuit. Tot exemplis et vo............ quis non 0600B deus affirmari potuit? Quis denique Antinoo controversiam divinitatis agitavit, quod decorior Ganymedes aut carior suo amatori....? Apud vos mortuis coelum, viam ab inferis ab astra subigitur. Pass.......... ta ascendunt. Ne multum putetis vos praestare regibus vestris.
Non contenti eos deos asseverare, qui visi retro, auditi contrectatique sunt, quorum effigies descriptae, negotia digesta, memoria propagata, umbras nescio quas incorporales, inanimales, et nomina de rebus efflagitant deosque sanciunt, dividentes omnem statum hominis singulis potestatibus ab ipso quidem uteri conceptu, ut si deus Consevius quidam, qui consationibus concubitalibus praesit, et Fluviona, 0600C quae infantem in utero....... hinc Vitumnus, et Sentinus, per quem viviscat infans et sentiat.....: dehinc Diespiter, qui puerum perducat ad partum. Cum prin........... et Candelifera, quoniam ad candelae lumina pariebant, et quae.................... us dictae. Perverse natos.......... to Prosae carmentis esse provin.................... et ab effatu Farmus, et aliis a lo.............. nem ad cavendum sumministrat.......... rix et Albana, et una Rucinia. Mirum.......... non esse provisos. Exinde et primi cibi sum............ Potina et Eluda, et statuendi infantis sta......... do, Abeona, et Domiducam, et habent Edeam....... ae et malam. Item voluntatis, Volumnum, Voletam......... Paventinam, Pavoris, Spei, Venilliam; voluptatis, Volupiam..... ntiae, 0600D Praestitiam; aeque ab actu, Peragenorem: a consiliis Consum; juventam, novorum to