Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/319

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Formula:0605

0605Aminatoribus suis morata plebs eadem q...... natura, alibi auctoritas exigebat similitudinem morum........ quanto deterior, qui non melior? privato enim titulo Jovem optimum...... tis, et est Virgilii aequus Jupiter optimus. Proinde incesti in suos, impudici in extraneos, impii, injusti, cui nullam insignem infamiam fabula reliquit..... deus fieri non fuit dignus.

14. Sed quoniam alios seorsum volunt in divinitatem ab hominibus receptos, et distingui inter nativos et factos secundum Dionysium Stoicum, de ista quoque specie adjiciam. De ipso quidem Hercule....... ma responsionis, an dignus coelo et divinitate, sic enim pro va.... meritis addicunt divinitatem? Si ob virtutem, quod feras constan... rit, quid tam memorabile? nonne ludo puniti, vel etiam ad... arenariae vilitatis 0605B plurimas in unum, et quidem studiosiores.... ciunt. Si ob peragratum orbem, quantis ad locupletibus dulcis.... tas, aut philosophis famulatoria mendicitas idem praestitit? Non meminerunt, Asclepiadem Cynicum unica vaccula, cujus et dorso vehebatur, et si quando ubere alebatur, orbem totum oculis subegisse? Si..... etiam ad inferos adiit, quis hoc nesciat, viam ad inferos omni....... as plurimas........ s ille Pompeius......... qui nec hostias al...... n unum agnulum Byrsae Cartha..... re. Quo magis Scipio, quam Herculis, ob.... ti deputatur? Adjicite potius tituli Hercula....... rum, uxorum, et foetas Omfales, et ob decori pueri amissio... desertam militiam Argonautarum. Adjicite ad gloriam post turpi.... am, etiam furias ejus; auctorate sagittas, quae filios et 0605C uxorem.... erunt; qui tunc dignius rogo sese irrogasset prae dolore parti....... Qui uxoris ob lasciviam venenis circumventus magis metu... honesta morte moreretur. Hunc vos de pyra in coelum suble.... a facilitate, qua et alium ignis et divini confectum, qui pauca e... ingenia commentus, dicebatur mortuos ad vitam recurasse... filius, tam homo, quam Jovis nepos, Saturni pronepos.... spurius ut incerto patre, ut Argivus Socrates detulit...... repertum, turpius Jove educatum, canino scilicet ubere...... nemo negare potest; fulmine haustus est. Malus Jupiter,... sus est, impius in nepotem, invidus in artificem. Sed enim pin....... um ejus non occultavit, cupiditatem et avaritiam lucri... atam, qua quidem ille vivos ad mortem, non mortu.... praevaricatione venalis medicinae agebat. Dicitur 0605D etiam mater ejus eodem casu obisse; merito... sam m... bestiam ediderat iisdem quasi scalis ad coelum erupisse. Et tamen Athenienses scient ejusmodi deis sacrificare. Nam Aesculapio et matri inter mortuos parentant, quasi non et ipsi Thesea suum adorent: Mer.... deum, qui nisi conservatricem suam in littore 0606A peregrino deliquit, eadem oblivione, imo amentia, quae patri caussa mortis fuit.

15. Longum foret recensere etiam de illis quos in sidera sepelistis, et audaciter dei... tratis. Sic opinor digni de coelo Castores et Perseus et Erigona, quemadmodum et Jovis expletus. Sed quid mirandum? etiam canes et scorpios cancros in coelum transtulistis. Differo de his quos in oraculis.... et testimonium hic divini, qui et tristitiae deos arbitros esse vultis.... dius, qui animam corpore viduet, quem intra muros cludi non permittendo damnastis. Item Caeculus, qui oculos sensu exani.... Orbana, quae in orbitatem semina exstinguat, et ipsius Mortis.... Ut caetera transvolem, etiam locorum urbis, vel loca, deos ar.... patrem, et diva Arquis et Lana et montium 0606B Septemontium.... illi faciunt, qui in iisdem locis aras vel aedes habent, praeterea.... in alieno loco aut mercedibus habitant. Taceo Ascensum.... et Levicolam a clivis; taceo deos Forculum a foribus, et Cardeam a cardinibus, et liminum Limentinum, sive qui alii inter vicinos ap.... num Janitorum adorantur. Quid enim magnum? cum et habeant in lupanaribus, in culinis, et in imo carcere; in i.... itaque propr.... aliisque Romanorum deis, quibus totius vitae officia distribuuntur, taliter, ut caeteris deis opus non sit. Imo cum privatim apud Romanos deputentur, quos supra signavimus, nec facile foris cogniti, quomodo ea omnia illos praeesse voluerunt in omni genere humano, et in omni gente proveniunt; ubi praedes eorum, non modo honore, sed 0606C ipsa quoque notitia carent. Sed enim quidam fructus et necessaria victui demonstraverunt?

16. Quaeso vos, cum dicitis invenisse illos, non confitemini prius fuisse quae invenirentur. Cur ergo non auctorem potius honoratis, cujus haec dona sunt, sed auctorem transfertis in repertores?... quam invenisset, utique auctori gratias egit, utique illum deum sensit;.... ministerium institutoris; a quo et ipse institutus est qui invenit.... sum quod invenirentur. Ficum viridem Romae nemo noverat.... um Cato senatui intulit; ut quo jam provincia hostilis esset; cui sub.... semper instabat exprimeret. Cerasum Cn. Pompeius de Ponto.... Italiae provulgavit. Potuerunt mihi novorum apud Romanos pomorum.... ruisse praeconium divinitatis. Tam vanum hoc, quam 0606D etiam.... commenta deos haberi; quibus si comparentur nostrae aetatis.... o dignius posteris, quam prioribus consecratio competisset.... on in omnibus jam artificiis antiquitas exolevit, usu quotidiano instruente novitatem; atque adeo quos ob artes sanctifi... in ipsis artibus et provocatis in aemulis insuperatos.