0607A 17. Denique.... toribus suis non negatis omnibus his quos deos antiquitas voluit, posteritas c.... superstitionum.... l.., praesumptio, cui.... bemus; propterea scilicet Romanos totius orbis domi.... se, quod officiis religionum meruerint domina.... cis praevaleant. Nimirum Sterculus.... hoc imperium.... seu Romanorum distin.... tem extraneo potius.... tores et destitutores in.... ti, sepultique sunt. Ita nempe.... oblitus antrum illud Idaeum.... dissimum odorem. Nonne omni Capitolio..... ut illa potius terra regnaret,... posthabita Samo dilecta, et utique Aeneadarum ignibus adoleri....
Hic illius arma,
Hic currus fuit, hoc regnum dea gentibus esse,
Si qua fata sinant, jam tunc tenditque fovetque.
Misera adversus fata non valuit. Nec tamen tantum 0607B honoris Romani satis decreverint, ut dedentibus Carthaginem sibi, quantum Larentinae. Si dei isti conferendi in pote.... uit enim Jupiter Cretae et Saturnus Italiae et Isis Aegypto.... regnaverunt, quibus etiam operati plerique traduntur. Itaque.... mines facit, et dedititius Admeti cives romanos imper.... lem cultorem suum Croesum ambiguis sortibus fallendo.... timebat deum verum constanter praenuntiare regno exc.... potestate regnandi quoque velut in urbes suas tueri....... potuissent. Si Romanis praestitisse valuerunt, cur Athenas a Xerxe Minerva non defendit? vel cur Delfos de manu Pyrrhi Apollo non eruit? Servarint urbem Romam, qui sua perdiderunt! Si hoc religiositas Romana meruit; atqui, non 0607C post summum imperium auctis jam rebus superstitio 0608A quaesita est? etsi a Numa sacra introducta sunt, nondum tamen aut simulacris, aut templis res vestras divina frustrabant. 28 Frugi religio et paupertina superstitio, altaria temeraria, vasa sordida, et nidor.... ex illis, et deus ipse nusquam.... religiosi, quam majores, quia religiosi. Atquin quomodo......... religionem, et deorum profundissimam curam imperium Romanis.... videri possit, quod laesis potius dei sanctum est? Nisi fallor enim omne regnum vel imperium bellis quaeritur et bellis ampliatur. Porro........ ib. et dei urbis. nam eadem strages et moenium et templorum, pares caedes et civium et sacerdotum, eaedem rapinae profanorum et sacrorum. Tot sacrilegia Romanorum, quot trophaea; tot de deis quot de gentibus triumphi. Manent et simulacra captiva, et utique senti.......... 0608B os non amant. Sed quia nihil sentiunt, impune laeduntur......... laeduntur, frustra adorantur. Itaque quorum fastigium.......... adultum est, non possunt videri religionis meritis, excrevisse..... nis sive laedendo creverunt. Regnum universae nationes temporibus habuerunt, ut Assyrii, ut Medi, ut Persae, ut Aegyptii..... aut penes quosdam, et tamen qui amiserunt, non sine religionibus et cultu, et de propitiorum deorum mora....... cessit universa pene dominatio. Sors temporum ita volutat..... Quaerite quis temporum vices ordinavit. Idem regna dispensat, et nunc penes Romanos eam summam, tanquam pecuniam de multis nominibus exactam in unam arcam congregavit. Quid de ea statuerit, sciunt proximi ei.
QUINTI SEPTIMI FLORENTIS TERTULLIANI
DE TESTIMONIO ANIMAE
LIBER ADVERSUS GENTES.
Argumentum.— Post uberrimam Scriptorum segetem, 0607D qui religionis Christianae caussam egerant, in arenam descenderat Tertullianus, ut patet ex Apologetico et libris duobus contra Nationes; cum tamen caussam illam nihil juvisse videretur, hunc de Testimonio animae libellum exorsus est, ut novo pugnandi genere christiani hostes adoriretur, conceptamque perverse 0608C ex eorumdem animis opinionem evelleret, et rem 0608D Christianam in tuto collocaret. Hujusce operis veluti fundamenta jecerat Apologetici, cap. 17, verum hic ea latius prosequitur, quae obiter tantum perstrinxerat: Deumque praesertim unum hic, et animae statum post mortem demonstrat.
Cap. I. Magna curiositate et majore longe me