0609Amoria opus est ad studendum, si quis velit ex litteris receptissimis quibusque philosophorum vel poetarum vel quorumlibet doctrina sapientiae saecularis magistrorum testimonia excerpere christianae veritatis; ut aemuli persecutoresque ejus de suo proprio instrumento, et erroris in se, et iniquitatis in nos rei revincantur. Nonnulli quidem, quibus de pristina litteratura et curiositatis labor et memoriae tenor perseveravit, ad eum modum opuscula penes nos condiderunt, commemorantes et contestificantes in suggillationem et originem et traditionem et sententiarum argumenta, per quae recognosci possit, nihil nos aut novum aut portentosum suscepisse, de quo non etiam communes et publicae litterae ad suffragium nobis patrocinentur, si quid aut 0609B erroris ejecimus, aut aequitatis admisimus. Sed ne suis quidem magistris, alias probatissimis atque lectissimis, fidem inclinavit humana de incredulitate duritia, sicubi in argumenta christianae defensionis impingunt; tunc vani poetae, cum deos humanis passionibus et fabulis designant: tunc philosophi duri, cum veritatis fores pulsant. Hactenus sapiens et prudens habebitur, qui prope christianum pronuntiarit, cum si quid prudentiae aut sapientiae affectaverit, seu ceremonias despuens, seu saeculum revincens, pro christiano denotetur. Jam igitur nihil nobis erit cum litteris et doctrina perversae felicitatis, cui in falso potius creditur, quam in vero. Viderint si qui de unico et solo deo pronuntiaverunt. Imo nihil omnino relatum fit, quod agnoscat christianus, 0610A ne exprobrare possit. Nam et quod relatum est, neque omnes sciunt; neque qui sciunt, constare confidunt. Tanto abest ut nostris litteris annuant homines, ad quas nemo venit nisi jam christianus. Novum testimonium advoco, imo omni litteratura notius, omni doctrina agitatius, omni editione vulgatius, toto homine majus, id est totum quod est hominis. Consiste in medio, anima, seu divina et aeterna res es secundum plures philosophos, eo magis non mentiens. Seu minime divina, quoniam quidem mortalis, ut Epicuro soli videtur, eo magis mentiri non debebis, seu de coelo exciperis, seu de terra conciperis, seu numeris, seu atomis concinnaris, seu cum corpore incoeperis, seu post corpus induceris, unde unde et quoquo modo 0610B hominem facis animal rationale, sensus et scientiae capacissimum. Sed non eam te advoco, quae scholis formata, bibliothecis exercitata, academiis et porticibus Attici partam sapientiam ructas. Te simplicem et rudem et impolitam et idioticam compello, qualem habent qui te solam habent, illam ipsam de compito, de trivio, de textrino totam. Imperitia tua mihi opus est, quoniam aliquantulae peritiae tuae nemo credit. Ea expostulo, quae tecum in hominem infers, quae aut ex temetipsa, aut ex quocumque auctore tuo sentire didicisti. Non es, quod sciam, christiana, fieri enim, non nasci solet christiana. Tamen nunc a te testimonium flagitant christiani, ab extranea adversus tuos, ut vel
Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/321
Appearance