0617A et in usum loquelae disseminare, quae nulla unquam mens conceperat, aut lingua protulerat, aut auris exceperat? At enim quum divinae Scripturae, quae penes nos vel Judaeos sunt, in quorum oleastro insiti sumus, multo saecularibus litteris non modica tantum aetate aliqua antecedant, ut loco suo edocuimus ad fidem earum demonstrandam; etsi haec eloquia de litteris usurpavit anima, utique de nostris credendum erit, non de vestris: quia potiora sunt ad instruendam animam priora, quam postera, quae et ipsa a prioribus instrui sustinebant; cum, etsi de vestris instructam concedamus, ad originem tamen principalem traditio pertineat, nostrumque omnino sit, quodcunque de nostris sumpsisse et tradidisse contigit vobis. Quod cum ita sit, non multum refert, an a 0617B Deo formata sit animae conscientia, an litteris Dei. Quid igitur vis, homo, de humanis sententiis litterarum tuarum exisse haec in usus communis callositatem?
CAPUT VI.
Crede itaque tuis, et de commentariis nostris tanto magis crede divinis, sed de animae ipsius arbitrio perinde crede naturae. Elige quam ex his fidelius sororem observes veritatis. Si de tuis litteris dubitas, neque Deus, neque natura mentitur: ut et naturae et Deo credas, crede animae; ita fiet, ut et tibi credas. Illa certe est, quam tanti facis, quantum illa te facit: cujus es totus; quae tibi omnia est; sine qua nec vivere potes nec mori; propter quam Deum negligis. Quum enim times fieri christianus, 0618A eam conveni: cur alium colens, Deum nominat? Cur, cum maledicendos spiritus denotat, daemonia pronuntiat? Cur ad coelum contestatur, et ad terram detestatur? Cur alibi servit, alibi vindicem convenit? Cur de mortuis judicat? Cur verba habet Christianorum, quos ne auditos visosque vult? Cur aut nobis dedit ea verba, aut accepit a nobis? Cur aut docuit, aut didicit? Suspectam habe convenientiam praedicationis in tanta disconvenientia conversationis. Vanus es, si huic linguae soli aut graecae, quae propinquae inter se habentur, reputabis ejusmodi, ut neges naturae universitatem. Non Latinis nec Argivis solis anima de coelo cadit. Omnium gentium unus homo nomen est., una anima, varia vox, unus spiritus, varius sonus; propria 0618B cuique genti loquela, sed loquelae materia communis. Deus ubique, et bonitas Dei ubique; daemonium ubique, et maledictio daemonii ubique, judicii divini invocatio ubique, mors ubique, et conscientia mortis ubique et testimonium ubique. Omnis anima suo jure proclamat, quae nobis ne mutire conceditur. Merito igitur omnis anima rea et testis est, in tantum et rea erroris, in quantum testis veritatis; et stabit ante aulas Dei die judicii, nihil habens dicere. Deum praedicabas, et non requirebas; daemonia abominabaris, et illa adorabas, judicium Dei appellabas, nec esse credebas; inferna supplicia praesumebas, et non praecavebas; Christianum nomen sapiebas et Christianum persequebaris.