Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/326

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est



QUINTI SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI

AD MARTYRES

LIBER.


0619A Argumentum.— Quinta persecutione jamjam imminente sub Severo opusculum istud scripsit Septimius, in quo martyres adhortatur ad constantiam in fide, et alacritatem in subeundo carceris squallore, judicumque decretis. Eos vero potissimum ad pacem invitat, quam qui non habebant in Ecclesia, a martyribus petebant.

CAPUT PRIMUM.

Inter carnis alimenta, benedicti martyres designati, quae vobis et domina mater Ecclesia de uberibus suis, et singuli fratres de opibus suis propriis in carcerem subministrant, capite aliquid et a nobis quod faciat ad spiritum quoque educandum. 0620A Carnem enim saginari, et spiritum esurire non prodest. Imo, si quod infirmum est, curatur; aeque, quod infirmius est, negligi non debet. Nec tantus ego sum, ut vos alloquar; verumtamen et gladiatores perfectissimos non tantum magistri et praepositi sui, sed etiam idiotae et supervacui quique adhortantur de longinquo, ut saepe de ipso populo dictata suggesta profuerint. In primis ergo, benedicti, nolite contristare Spiritum sanctum (Eph., IV, 3), qui vobiscum introiit carcerem. Si enim non vobiscum nunc introisset, nec vos illic hodie fuissetis. Et ideo date operam, ut illic vobiscum perseveret: ita vos inde perducat ad Dominum. Domus quidem diaboli est et carcer, in qua familiam suam continet. Sed vos ideo in carcerem pervenistis,