0637A Romulus dixit: quanquam et Consualia Romulo defendunt, quod ea Conso dicaverit Deo, ut volunt, consilii: ejus scilicet, quo tunc Sabinarum virginum rapinam militibus suis in matrimonia excogitavit. Probum plane consilium, et nunc quoque apud ipsos Romanos justum et licitum, ne dixerim, penes Deum. Facit etenim ad originis maculam, ne bonum existimes, quod initium a malo accepit, ab impudentia, a violentia, ab odio, a fratricida institutore, a filio Martis: et nunc ara Conso illi in Circo defossa est ad primas metas sub terra, cum inscriptione hujusmodi, Consus Consilio, Mars Duello, Lares Comitio Potentes. Sacrificant apud eam nonis Juliis sacerdotes publici, XII. Kalen. Septembres flamen Quirinalis, et 0637B virgines. Dehinc idem Romulus Jovi Feretrio ludos instituit in Tarpeio, quos Tarpeios dictos et Capitolinos Piso tradidit. Post hunc Numa Pompilius Marti et Robigini fecit. Nam et Robiginis Deam finxerunt. Dehinc Tullus Hostilius. Dehinc Ancus Martius, et caeteri. Qui quotque per ordinem, et quibus idolis ludos instituerunt, positum est apud Suetonium Tranquillum, vel a quibus Tranquillus accepit. Sed haec satis erunt ad originis de idololatria reatum.
CAPUT VI.
Accedit ad testimonium antiquitatis subsecuta posteritas, formam originis de titulis hujus quoque temporis praeferens, per quos signatum est, cui 0638A idolo, et cui superstitioni utriusque generis ludi notarentur, Megalenses et Apollinares, item Cereales et Neptunales, et Latiares, et Florales in commune celebrantur: reliqui ludorum, de natalibus et solemnitatibus regum, et publicis prosperitatibus et municipalibus fastis superstitionis caussas originis habent. Inter quos etiam privatorum memoriis legatariae editiones parentant, id quoque secundum institutionis antiquitatem. Nam et a primordio bifariam ludi censebantur, sacri et funebres, id est, diis nationum et mortuis. Sed de idololatria nihil differt apud nos, sub quo nomine et titulo, dum ad eosdem spiritus perveniat, quibus renuntiamus, licet mortuis, licet diis suis faciant. Proinde mortuis suis ut 0638B diis faciant, una conditio partis utriusque est, una idololatria, una renuntiatio nostra adversus idololatriam.
CAPUT VII.
Communis igitur origo ludorum utriusque generis, communes et tituli, ut de communibus caussis, proinde apparatus communes habeant necesse est de reatu generali idololatriae conditricis suae. Sed Circensium paulo pompatior suggestus, quibus proprie hoc nomen, pompa, praecedit, quorum sit in semetipsa probans, de simulacrorum serie, de imaginum agmine, de curribus, de thensis, de armamaxis,