Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/346

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Formula:0659

0659Adia mellis de ranunculo venenato: nec tanti gulam facias voluptatis, quanti periculum per suavitatem.

CAPUT XXVIII.

Saginentur ejusmodi dulcibus convivae sui, et loca et tempora et invitator ipsorum est. Nostrae coenae, nostrae nuptiae nondum sunt, non possumus cum illis discumbere, quia nec illi nobiscum. Vicibus disposita res est. Nunc illi laetantur, nos conflictamur (Joan., XVI). Saeculum (inquit) gaudebit, vos tristes eritis. Lugeamus ergo dum ethnici gaudent, ut quum lugere coeperint, gaudeamus, ne pariter nunc gaudentes, tunc quoque pariter lugeamus. Delicatus es, christiane, si et in saeculo voluptatem concupiscis, imo nimium stultus, si hoc existimas 0659B voluptatem. Philosophi quidam hoc nomen quieti et tranquillitati dederunt, in ea gaudent, in ea avocantur, in ea etiam gloriantur. Tu mihi metas et scenas et pulverem et arenas suspiras. Dicas velim; non possumus vivere sine voluptate, qui mori cum voluptate debebimus? Nam quod est aliud votum nostrum, quam quod et Apostoli, exire de saeculo, et recipi apud Dominum (Phil. I)? Hic voluptas, ubi et votum.

CAPUT XXIX.

Jam nunc si putas delectamentis exigere spatium hoc, cur tam ingratus es, ut tot et tales voluptates a Deo contributas tibi satis non habeas, neque recognoscas? Quid enim jucundius, 0659C quam Dei patris et domini reconciliatio, quam veritatis revelatio, quam errorum recognitio, quam tantorum retro criminum venia? Quae major voluptas, quam fastidium ipsius voluptatis, quam saeculi totius 0660A contemptus, quam vera libertas, quam conscientia integra, quam vita sufficiens, quam mortis timor nullus; quod calcas deos nationum, quod daemonia expellis, quod medicinas facis, quod revelationes petis, quod Deo vivis? Hae voluptates, haec spectacula christianorum, sancta, perpetua, gratuita: in his tibi ludos Circenses interpretare, cursus saeculi intuere, tempora labentia, spatia dinumera, metas consummationis exspecta, societates Ecclesiarum defende, ad signum Dei suscitare, ad tubam angeli erigere, ad martyrii palmas gloriare. Si scenicae doctrinae delectant, satis nobis litterarum est, satis versuum est, satis sententiarum, satis etiam canticorum, satis vocum; nec fabulae, sed veritates; nec strophae, sed simplicitates. Vis et pugillatus et 0660B luctatus? praesto sunt, non parva, sed multa. Adspice impudicitiam dejectam a castitate, perfidiam caesam a fide, saevitiam a misericordia contusam, petulantiam a modestia obumbratam, et tales sunt apud nos agones, in quibus ipsi coronamur. Vis autem et sanguinis et aliquid? habes Christi.

CAPUT XXX.

Quale autem spectaculum in proximo est adventus Domini jam indubitati, jam superbi, jam triumphantis! Quae illa exsultatio angelorum, quae gloria resurgentium sanctorum! quale regnum exinde justorum! qualis civitas nova Hierusalem! At enim supersunt alia spectacula, ille ultimus et perpetuus judicii dies, ille nationibus insperatus, ille derisus, 0660C cum tanta saeculi vetustas, et tot ejus nativitates uno igni haurientur. Quae tunc spectaculi latitudo! quid admirer? quid rideam? ubi gaudeam, ubi exsultem, spectans tot ac tantos reges, qui in