Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/347

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Formula:0661

0661A coelum recepti nuntiabantur, cum ipso Jove et ipsis suis testibus in imis tenebris congemiscentes? item praesides, persecutores dominici nominis, saevioribus, quam ipsi contra christianos saevierunt, flammis insultantibus, liquescentes? praeterea sapientes illos philosophos coram discipulis suis una conflagrantibus erubescentes, quibus nihil ad Deum pertinere suadebant, quibus animas aut nullas, aut non in pristina corpora redituras affirmabant, etiam poetas non ad Rhadamanti, nec ad Minois, sed ad inopinati Christi tribunal palpitantes? Tunc magis tragoedi audiendi, magis scilicet vocales in sua propria calamitate. Tunc histriones cognoscendi solutiores multo per ignem: tunc spectandus auriga in 0661B flammea rota totus rubens: tunc xystici contemplandi non in gymnasiis, sed in igne jaculati, nisi quod nec tunc quidem illos velim visos, ut qui 0662A malim ad eos potius conspectum insatiabilem conferre, qui in Dominum desaevierunt. Hic est ille (dicam) fabri aut quaestuariae filius, sabbati destructor, Samarites et daemonium habens. Hic est quem a Juda redemistis, hic est ille arundine et colaphis diverberatus, sputamentis dedecoratus, felle et aceto potatus. Hic est quem clam discentes subripuerunt, ut resurrexisse dicatur, vel hortulanus detraxit, ne lactucae suae frequentia commeantium laederentur. Ut talia spectes, ut talibus exsultes, quis tibi praetor aut consul, aut quaestor, aut sacerdos de sua liberalitate praestabit? et tamen haec jam quodammodo habemus per fidem spiritu imaginante repraesentata. Caeterum qualia illa sunt quae nec oculus 0662B vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt? Credo, circo et utraque cavea et omni stadio gratiora.




QUINTI SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI

DE IDOLOLATRIA

LIBER.


0661D

Argumentum.

Post tractatum de Spectaculis alterum conscripsit Septimius de idololatria, in quo varios (si ita loqui fas est) conscientiae casus proponit, discutit, resolvit. Non deerant siquidem, qui tanta laborarent ignorantia, ut arbitrarentur idololatriae crimine non pollui, nisi illos, qui idolis vel thura adolerent, vel hostias offerrent, vel eorum mysteriis aut profano sacerdotio 0662D initiarentur (c. 2). Inde idololatriam definit: «Omnis circa idolum famulatus et servitus, et nihil interest, dicit, an plastes effingat, aut caelator exsculpat, an phrygio detexat, nec de materia refert, an gypso, an coloribus, an lapide, an aere, an argento, an filo formetur idolum (cap. 3).» Addidit Deum, tam fieri idolum, quam coli, prohibere (cap. 4). Hinc dicit, non licere