Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/349

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Formula:0665

0665A rude illud negotium humanae calamitatis, et nomen de idolis consecutum est, et profectum. Exinde jam caput facta est idololatriae ars omnis quae idolum quomodo edit. Neque enim interest, an plastes effingat, an caelator exsculpat, an phrygio detexat: quia nec de materia refert, an gypso, an coloribus, an lapide, an aere, an argento, an filo formetur idolum. Quando enim et sine idolo idololatria fiat, utique cum adest idolum nihil interest quale sit, qua de materia, qua de effigie, ne qui putet id solum idolum habendum, quod humana effigie sit consecratum. Ad hoc necessaria est vocabuli interpretatio: εἶδος graece formam sonat; ab eo per diminutionem εἴδωλον deductum, aeque apud nos formulam fecit. Igitur omnis forma vel formula idolum se dici exposcit. Inde 0665B idololatria omnis circa omne idolum famulatus et servitus. Inde et omnis idoli artifex, ejusdem et unius est criminis: nisi parum idololatriam populus admisit, quia simulacrum vituli, et non hominis sibi consecravit.

CAPUT IV.

Idolum tam fieri, quam coli, Deus prohibet. Quanto praecedit ut fiat quod coli possit, tanto prius est, ne fiat, si coli non licet. Propter hanc caussam, ad eradicandam scilicet materiam idololatriae, lex divina proclamat (Exod., XXXII; Levit., XXVI, 1; Deut., V, 8): Ne feceris idolum. Et conjungens (Exod., XX, 8), neque similitudinem eorum quae in coelo sunt, et quae in terra, et quae in mari. Toto mundo ejusmodi artibus interdixit servis Dei. Antecesserat praedicens Enoch omnia elementa, omnem mundi sensum quae 0665C coelo, quae mari, quae terra continentur, in idololatriam 0666A versuros daemonas et spiritus desertorum angelorum, ut pro Deo adversus Dominum consecrarentur. Omnia igitur colit humanus error, praeter ipsum omnium conditorem. Eorum imagines idola, imaginum consecratio idololatria. Quicquid idololatria committit, in artificem quemcunque et cujuscunque idoli deputetur necesse est. Denique idem Enoch simul et cultores idoli et fabricatores in comminatione praedamnat. Et rursus: Juro vobis peccatores, quod in diem sanguinis perditionis poenitentia parata est. Qui servitis lapidibus, et qui imagines facitis aureas et argenteas, et ligneas, et lapideas, et fictiles, et servitis phantasmatibus, et daemoniis, et spiritibus infamibus, et omnibus erroribus non secundum scientiam, nullum ab iis invenietis auxilium. 0666B Esaias vero (Is., XLIV, 8), Testes, ait, non vos estis, si est Deus absque me. Et non erant tunc qui fingunt et exsculpunt, omnes vani, qui faciunt libita sibi, quae illis non proderunt. Et deinceps tota illa pronuntiatio, qua in artifices, qua in cultores detestatur, cujus clausula est (Is. XLIV, 20), Cognoscite quod cinis sit cor illorum, et errant et nemo animam suam liberare possit. Ubi aeque David, Et tales fiant, inquit, qui faciunt ea (Ps. CXIII, 8). Et quid ego modicae memoriae homo? ultra quid suggeram? quid recolam de Scripturis? quasi aut non sufficiat vox Spiritus Sancti, aut ultra deliberandum sit, an maledixerit atque damnaverit Dominus ipsos prius artifices eorum, quorum cultores maledicit et damnat?

0666C

CAPUT V.

Plane impensius respondebimus ad excusationes