Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/350

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Formula:0667

0667A hujusmodi artificum, quos nunquam in domum Dei admitti oportet, si quis eam disciplinam norit. Jam illa objici solita vox: Non habeo aliud quo vivam. Districtius repercuti potest: vivere ergo habes. Quid tibi cum Deo est, si tuis legibus? Tum quod et de Scripturis audent argumentari, dixisse apostolum, ut quisque fuerit inventus, ita et perseveret (I Cor. VII, 20). Possumus igitur omnes in peccatis perseverare ex ista interpretatione. Nec enim quisquam nostrum non peccator inventus est (I Cor., IV), cum Christus non alia ex caussa descenderit, quam peccatorum liberandorum. Item eumdem praecepisse (I Thess., IV, 11) dicunt secundum suum exemplum, ut manibus unusquisque operetur ad victum. Si hoc praeceptum ab omnibus manibus defendatur, 0667B credo et fures balnearios manibus suis vivere, et ipsos latrones manibus agere quo vivant. Item falsarios utique non pedibus, sed manibus operari malas litteras. Histriones vero non manibus solis, sed totis membris victum elaborare. Pateat igitur Ecclesia omnibus, qui manibus et suo opere tolerantur, si nulla exceptio est artium, quas Dei disciplina non recipit. Sed ait quidam adversus similitudinis interdictae propositionem (Num. XXI): Cur ergo Moses in eremo simulacrum serpentis ex aere fecit? Seorsum figurae, quae dispositioni alicui arcanae praestruebantur, non ad derogationem legis, sed ad exemplarium caussae suae. Alioquin si haec ut adversarii legis interpretemur, numquid et nos, quod et Marcionitae, inconstantiam adscribimus Omnipotenti? quem 0667C illi hoc modo destruunt ut mutabilem, dum alibi vetat, alibi mandat? Si quis autem dissimulat illam effigiem aerei serpentis, suspensi in modum, figuram designasse dominicae crucis, a serpentibus, id est 0668A ab angelis diaboli liberaturae nos, dum per semetipsum diabolum, id est, serpentem interfectum suspendit, sive quae alia figurae istius expositio dignioribus revelata est, dummodo (I Cor., X) apostolus affirmet omnia tunc figurate populo accidisse: bene quod idem Deus qui lege vetuit similitudinem fieri, extraordinario praecepto serpentis similitudinem indixit. Si eumdem Deum observas, habes legem ejus (Exod., XX, 4), Ne feceris similitudinem. Si et praeceptum factae postea similitudinis respicis, et tu imitare Moysen, ne facias adversus legem simulacrum aliquod, nisi et tibi Deus jusserit.

CAPUT VI.

Si nulla lex Dei prohibuisset idola fieri a nobis, si nulla vox Spiritus sancti fabricatoribus idolorum 0668B non minus quam cultoribus comminaretur: de ipso sacramento nostro interpretaremur nobis adversas esse fidei ejusmodi artes. Quomodo enim renuntiavimus diabolo et angelis ejus, si eos facimus? Quod repudium diximus iis, non dico cum quibus, sed de quibus vivimus? Quam discordiam suscepimus in eos, quibus exhibitionis nostrae gratia obligati sumus? Potes lingua negasse, quod manu confiteris? verbo destruere, quod facto struis? unum Deum praedicare, qui tantos efficis? verum Deum praedicare, qui falsos facis? Facio (ait quidam), sed non colo. Quasi ob aliquam caussam colere non audeat, nisi ob quam et facere non debeat, scilicet ob Dei offensam utrobique. Imo tu colis, qui facis ut coli possint. Colis autem, non spiritu vilissimi nidoris 0668C alicujus, sed tuo proprio: nec anima pecudis impensa, sed anima tua. Illis ingenium tuum immolas, illis sudorem tuum libas, illis prudentiam tuam accendis. Plus es illis quam sacerdos, cum per te habeant sa