0669Acerdotem. Diligentia tua numen illorum est. Negas te, quod facis, colere? Sed illi non negant, quibus hanc saginatiorem et auratiorem et majorem hostiam caedis, salutem tuam.
CAPUT VII.
Tota die ad hanc partem zelus fidei perorabit, ingemens christianum ab idolis in Ecclesiam venire, de adversarii officina in domum Dei venire, attollere ad Deum patrem manus matres idolorum, his manibus adorare quae foris adversus Deum adorantur, eas manus admovere corpori Domini, quae daemoniis corpora conferunt. Nec hoc sufficit. Parum sit, si ab aliis manibus accipiant quod contaminant; sed etiam ipsi tradunt aliis quod contaminaverunt. Alleguntur in ordinem 0669B ecclesiasticum artifices idolorum. Pro scelus! Semel Judaei Christo manus intulerunt, isti quotidie corpus ejus lacessunt. O manus praecidendae! Viderint jam an per similitudinem dictum sit, Site manus tua scandalizat, amputa eam (Matth., VIII, 8). Quae magis amputandae, quam in quibus Domini corpus scandalizatur?
CAPUT VIII.
Sunt et aliae complurium artium species, quae etsi non contingunt idolorum fabricationem, tamen ea sine quibus idola nil possunt, eodem crimine 0670A expediunt. Nec enim differt, an extruas vel exornes, si templum, si aram, si aediculam ejus instruxeris, si bracteam expresseris, aut insignia, aut etiam domum fabricaveris. Major est ejusmodi opera, quae non effigiem confert, sed auctoritatem. Si ita necessitas exhibitionis extenditur, habent et alias species, quae sine exorbitatione disciplinae, id est, sine idoli confectura opem victus praestent. Scit albarius tector et tecta sarcire, et tectoria inducere, et cisternam liare, et cymatia distendere, et multa alia ornamenta praeter simulacra parietibus incrustare. Scit et pictor, et marmorarius, et aerarius, et quicumque caelator, latitudines suas utique multo faciliores. Nam qui signum describit, quanto facilius abacum linit? Qui de tilia Martem exsculpit, 0670B quanto citius armarium compingit? Nulla ars non alterius artis, aut mater, aut propinqua est. Nihil alterius vacat. Tot sunt artium venae, quot hominum concupiscentiae. Sed de mercedibus et manuspretiis interest. Proinde interest et de labore. Minor merces frequentiore actu repensatur. Quot parietes signa desiderant? Quot templa et aedes idolis aedificantur? Domus vero, et praetoria et balnea et insulae quantae? Soccus et baxa quotidie deaurantur, Mercurius et Serapis non quotidie. Sufficiat ad quaestum artificio