Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/355

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Formula:0677

0677A posse. Sic et homicidii interdictio ostendit mihi lanistam quoque ab Ecclesia arceri: nec per se non faciet, quod faciendum aliis subministrat. Ecce magis proximum praejudicium. Si publicarum victimarum redemptor ad fidem accedat, permittes ei in eo negotio permanere? Aut si jam fidelis id agere susceperit, retinendum in Ecclesia putabis? Non opinor, nisi si quis et de thurario dissimulabit, scilicet ad alios pervenit procuratio sanguinis, ad alios odorum. Si antequam idola in saeculo essent, his mercibus adhuc informis idololatria transigebatur, sic et nunc fere sine idolo opus idololatriae incendiis odorum perpetratur, ecquid majoris operae et erga daemonia thurarius? nam facilius sine idolo idololatria, quam sine thurarii merce. Ipsius fidei conscientiam perrogemus. Quo ore 0677B christianus thurarius, si per templa transibit, fumantes aras despuet, et exsufflabit, quibus ipse prospexit? Qua constantia exorcizabit alumnos suos, quibus domum suam cellariam praestat? Ille quidem si excluserit daemonium, non sibi placeat de fide. Neque enim inimicum exclusit. Facile debuit de eo impetrare, quem quotidie pascit. Nulla igitur ars, nulla professio, nulla negotiatio, quae quid aut instruendis aut formandis idolis administrat, carere poterit titulo idololatriae: nisi si aliud omnino interpretemur idololatriam, quam famulatum idolorum colendorum.

CAPUT XII.

Male nobis de necessitatibus humanae exhibitionis supplaudimus, si post fidem obsignatam dicimus: 0678A non habeo quo vivam. Jam hic enim plenius illi abruptae propositioni respondebo: Sero dicitur. Ante enim fuit deliberandum, ex similitudine providentisssimi aedificis illius qui prius sumptus operis cum viribus suis supputat, ne, ubi coeperit, defectus postea erubescat. Sed et nunc habes dicta Domini, et exempla adimentia tibi omnem caussationem. Quid enim dicis? «Egebo». Sed felices egenos Dominus appellat. «Victum non habebo.» Sed nolite, inquit, cogitare de victu. Et vestitus habemus exemplum lilia. «Substantia mihi opus erat:» Atquin omnia vendenda sunt, et egentibus dividenda. «Sed filiis et posteritati providendum.» Nemo aratro manum imponens et retro spectans aptus est operi. «Sed conditionalis eram.» Nemo duobus dominis 0678B servire potest. Si vis Domini discipulus esse, crucem tuam tollas, et Dominum sequaris necesse est, id est, angustias et cruciatus tuos, vel corpus solum, qnod in modum crucis est. Parentes, conjuges, liberi propter Deum relinquendi erunt. De artibus et negotiationibus, et de professionibus etiam liberorum et parentum caussa dubitas? Jam tunc demonstratum est nobis et pignora, et artificia, et negotia propter Dominum derelinquenda, cum Jacobus et Joannes vocati a Domino et patrem navemque derelinquunt; cum Matthaeus de teloneo suscitatur; cum etiam sepelire patrem tardum fuit fidei. Nemo eorum quos Dominus allegit, non habeo, dixit, quo vivam. Fides famem non timet. Scit etiam famem non