Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/356

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Formula:0679

0679A minus sibi contemnendam propter Deum, quam omne mortis genus. Didicit non respicere vitam, quanto magis victum? Quotusquisque haec adimplevit? Sed quae penes homines difficilia, penes Deum facilia.

CAPUT XIII.

Sic tamen nobis de mansuetudine et clementia Dei blandiamur, ut non usque ad idololatriae affinitates necessitatibus largiamur: sed omnem adflatum ejus vice pestis etiam de longinquo devitemus, non his tantum quae praemisimus, sed in universa serie humanae superstitionis, sive deis suis, sive defunctis, sive regibus mancipatae, ut ad eosdem spiritus immundos pertinentis, modo per sacrificia et sacerdotia, modo per spectacula, et hoc genus, modo 0679B per festos dies. Sed de sacrificiis et de sacerdotiis quid loquar? De spectaculis autem et voluptatibus ejusmodi suum jam volumen implevimus. Hoc loco retractari oportet de festis diebus, et aliis extraordinariis solemnitatibus, quas interdum lasciviae, interdum timiditati nostrae subscribimus, adversus fidei disciplinam communicantes nationibus in idolicis 0680A rebus. De hoc quidem primo consistam, an cum ipsis quoque nationibus communicare in hujusmodi servus Dei debeat, sive habitu, sive victu, vel quo alio genere laetitiae earum. Gaudere cum gaudentibus, et lugere cum lugentibus, de fratribus dictum est ab apostolo ad unanimitatem cohortante (Rom., XII, 15). Caeterum ad haec nihil communionis est lumini et tenebris vitae et morti: aut scindimus quod est scriptum (II Cor. VI, 14; Joan., XVI, 20): Saeculum gaudebit, vos vero lugebitis. Si cum saeculo gaudemus, verendum est, ne cum saeculo et lugeamus. Saeculo autem gaudente lugeamus, et saeculo postea lugente gaudebimus (Luc, XVI, 19). Sic et Lazarus apud inferos in sinu Abrahae refrigerium consecutus; contra dives in tormento ignis constitutus, alternas malorum 0680B et bonorum vices aemula retributione compensant. Sunt quidam dies munerum, quae apud alios honoris titulum, apud alios mercedis debitum expungunt. Nunc ergo, inquis, recipiam meum, vel rependam alienum. Si hunc morem sibi homines de superstitione consecraverunt, tu extraneus ab omni eorum vanitate, quid participas idolo