Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/360

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Formula:0687

0687Arum quis sacrificanti tradiderit, imo si verbo quoque aliquo sacrificio necessario adjuverit, minister habebitur idololatriae. Hujus regulae memores etiam magistratibus et potestatibus officium possumus reddere secundum patriarchas et caeteros majores, qui regibus idololatris usque ad finem idololatriae apparuerunt. Hinc proxime disputatio suborta est, an servus Dei alicujus dignitatis aut potestatis administrationem capiat, si ab omni specie idololatriae intactum se, aut gratia aliqua, aut astutia etiam praestare possit: secundum quod et Joseph (Gen., XLI), et Daniel (Dan., II et VII) mundi ab idololatria exstitere, et dignitatem et potestatem administraverunt in ornamento et purpura totius Aegypti sive Babyloniae. Credamus itaque succedere alicui posse, 0687B ut in quoquo honore, ut in solo honoris nomine incedat, neque sacrificet, neque sacrificiis auctoritatem suam accommodet, non hostias locet, non curas templorum deleget, non vectigalia eorum procuret, non spectacula edat de suo aut de publico, aut edendis praesit: nihil solemne pronuntiet vel edicat, ne juret quidem: jam vero quae sunt potestatis, neque judicet de capite alicujus vel pudore (feras enim de pecunia), neque damnet neque praedamnet, neminem vinciat, neminem recludat, aut torqueat; si haec credibile est fieri posse.

CAPUT XVIII.

Jam vero de solo suggestu et apparatu honoris retractandum; proprius habitus uniuscujusque est, tam ad usum quotidianum, quam ad honorem 0687C et dignitatem. Igitur purpura illa et aurum cervicis ornamentum eodem more apud Aegyptios et Babylonios insignia erant dignitatis, quo more nunc praetextae, vel trabae, vel palmatae, et coronae aureae sacerdotum provincialium, sed non 0688A eadem conditione. Tantum enim honoris nomine conferebantur his qui familiaritatem regum merebantur. Unde et purpurati regum vocabantur a purpura, sicut apud nos a toga candida candidati: sed non ut suggestus ille sacerdotiis quoque aut aliquibus idolorum officiis adstringeretur. Nam si ita esset, utique tantae sanctitatis et constantiae viri statim habitus inquinatos recusassent, statimque apparuisset Danielem (Dan., XII) idolis non deservisse, nec Belem nec draconem colere, quod multo postea apparuit. Simplex igitur purpura illa, nec jam dignitatis erat, sed ingenuitatis apud Barbaros insigne. Quemadmodum enim et Joseph (Gen., XLI) qui servus fuerat, et Daniel (Dan., VII) qui per captivitatem statum verterat, civitatem Babyloniam et Aegyptiam sunt consecuti 0688B per habitum barbaricae ingenuitatis: sic penes nos quoque fideles si necesse fuerit, poterit et pueris praetexta concedi, et puellis stola, nativitatis insignia, non potestatis: generis, non honoris: ordinis, non superstitionis. Caeterum purpura vel caetera insignia dignitatum et potestatum, insertae dignitati et potestatibus idololatriae ab initio dicata, habent profanationis suae maculam: cum praeterea ipsis etiam idolis induantur praetextae, et trabeae et laticlavi, fasces quoque et virgae praeferantur, et merito. Nam daemonia magistratus sunt saeculi, hujus collegii insignia fasces et purpuras gestant. Quid ergo proficies, si suggestu quidem utaris, opera vero ejus non administres? Nemo in immundis mundus videri potest. Tunicam si induas inquinatam per se, 0688C poterit forsitan illa non inquinari per te, sed tu per illam mundus esse non poteris. Jam nunc qui de Joseph (Gen., XLI) et Daniel (Dan., VII) argumentaris, scito non semper comparanda esse vetera et nova, rudia et polita, coepta et explicita, servilia et libera