Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/359

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Formula:0685

0685A tenebrarum, et auspicia poenarum (Matth., V). Tu lumen es mundi, et arbor virens semper (Ps. I). Si templis renuntiasti, ne feceris templum januam tuam. Minus dixi: si lupanaribus renuntiasti, ne indueris domi tuae faciem novi lupanaris.

CAPUT XVI.

Circa officia vero privatarum et communium solemnitatum, ut togae purae, ut sponsalium, ut nuptialium, ut nominalium, nullum putem periculum observari de flatu idololatriae quae intervenit: caussae enim sunt considerandae, quibus praestatur officium. Eas mundas esse opinor per semet ipsas, quia neque vestitus virilis, neque annulus aut conjunctio maritalis, de alicujus idoli honore descendit. Nullum denique cultum a Deo maledictum 0685B invenio, nisi muliebrem in viro (Deut., XXII, 5): Maledictus enim, inquit, omnis qui muliebribus induitur. Toga vero etiam appellatione virilis est. Nuptias 0686A quoque celebrari non magis Deus prohibet quam nomen imponi. Sed his accommodantur sacrificia. Sim vocatus, nec adsacrificii sit titulus officii et operae meae expunctio, quantum sibi libet. Utinam quantum sibi quidem, nec videre possimus quae facere nobis nefas est! Sed quoniam ita Malus circumdedit saeculum idololatria, licebit adesse in quibusdam, quae nos homini, non idolo, officiosos habent. Plane ad sacerdotium et sacrificium vocatus non ibo (proprium enim idoli officium est): sed neque consilio, neque sumptu, aliave opera in ejusmodi fungar. Si propter sacrificium vocatus assistam, ero particeps idololatriae: si me alia caussa conjungit sacrificanti, ero tantum spectator sacrificii.

0686B

CAPUT XVII.

Caeterum quid facient servi vel liberi fideles, item officinales sacrificantibus dominis vel patronis vel praesidibus suis adhaerentes? Sed si me