Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/362

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Formula:0691

0691A quomodo etiam in pace militabit, sine gladio, quem Dominus abstulit? Nam, etsi adierant milites ad Joannem, et formam observationis acceperant, si etiam centurio crediderat; omnem postea militem Dominus, in Petro exarmando, discinxit. Nullus habitus licitus est apud nos illicito actui adscriptus.

CAPUT XX.

Sed enim, cum conversatio divinae disciplinae non factis tantum, verum etiam verbis periclitetur (nam, sicut scriptum est: Ecce homo et facta ejus, ita (Matth., XII, 37): Ex ore tuo justificaberis); meminisse debemus etiam in verbis quoque idololatriae incursum praecavendum, aut de consuetudinis vitio, aut timiditatis. Deos nationum nominari lex prohibet (Exod., XXIII, 15), non utique ne 0691B nomina eorum pronuntiemus, quae nobis ut dicamus conversatio extorquet; nam id plerumque dicendum est: in templo Aesculapii illum haqes, et, vico Isidis habito, et, sacerdos Jovis factus est, et multa alia in hunc modum, quando et hominibus hoc genus nomina inducuntur. Neque enim Saturnum honoro, si ita vocavero eum suo nomine, tam non honoro quam Marcum, si vocavero Marcum. Sed ait: Nomen aliorum deorum ne commemoremini, neque audiatur de ore tuo. Hoc praecepit, ne deos vocemus illos. Nam et in prima parte legis (Exod., XX, 7): Non sumes, inquit, nomen Domini Dei tui in vano, id est, idolo. Cecidit igitur in idololatriam, qui idolum nomine Dei honoraverit. Quod si deos dicendum erit, adjiciendum 0691C est aliquid, quo appareat, quia non ego illos deos dico. Nam et Scriptura deos nominat; sed adjicit suos, vel nationum. Sicut David cum deos nominasset, ubi ait (Ps. CXV. 4): Dei autem nationum daemonia. Sed hoc mihi ad sequentia magis praestructum 0692A est: caeterum consuetudinis vitium est me Hercule dicere, me Dius fidius, accedente ignorantia quorumdam, qui ignorant jusjurandum esse per Herculem. Porro quid erat dejeratio per eos quos ejerasti, quam praevaricatio fidei cum idololatria? Quis enim per quos dejerat, non honorat?

CAPUT XXI.

Timiditatis est autem, cum te alius per deos suos obligat juratione vel aliqua testificatione, et tu ne intelligaris quiescis. Nam aeque quiescendo confirmas majestatem eorum, cujus caussa videberis obligatus. Quid refert deos nationum dicendo deos, an audiendo confirmes? jures per idola, an ab alio adjuratus acquiescas? Cur non agnoscamus versutias Satanae, qui quod ore nostro perficere non potest, 0692B id agit, ut suorum ore perficiat, per aures inferens nobis idololatriam? Certe quisquis ille est, aut amica aut inimica congressione adstringit. Si inimica, jam ad pugnam vocaris, et scis tibi dimicandum esse. Si amica, quanto securius in Dominum transferes responsionem tuam, ut dissolvas obligationem ejus, per quem te Malus honori idolorum, id est, idololatriae quaerebat annectere. Omnis patientia ejusmodi idololatria. Honoras eos, quibus impositis obsequium praestitisti. Scio quemdam (cui Dominus ignoscat), cum illi in publico per litem dictum esset, Jupiter tibi sit iratus, respondisse, imo tibi. Quid aliter fecisset ethnicus, qui Jovem deum credidit? Etiamsi non per eumdem retorsisset maledictum, nec per 0692C ullum Jovis similem; confirmaverat Jovem deum, per quem se maledictum indigne tulisse demonstraverat remaledicens. Ad quid enim indigneris per eum quem scis nihil esse? Nam si insanis, jam esse confirmas, et erit idololatriae professio timoris tui: