0693A quanto magis cum per ipsum remaledicis, eodem Jovis honorem facis, quo et ille, qui te provocavit? Fidelis autem in ejusmodi ridere debet, non insanire: imo, secundum praeceptum, ne per Deum quidem remaledicere, sed plane benedicere per Deum, ut et idola destruas, et Deum praedices, et adimpleas disciplinam.
CAPUT XXII.
Aeque benedici per deos nationum Christo initiatus non sustinebit, ut semper rejiciat immundam benedictionem, et eam sibi in Deum convertens emundet. Benedici per deos nationum, maledici est per Deum. Si dedero eleemosynam, vel aliquid praestitero beneficii, et ille mihi deos suos, vel coloniae genium, propitios imprecetur, jam 0693B oblatio mea vel operatio idolorum honor erit, per quae benedictionis gratiam compensat. Cur autem non sciat me Dei caussa fecisse, ut et Deus potius glorificetur, et daemonia non honorentur in eo quod propter Deum feci? Deus videt quoniam propter ipsum feci: pariter videt quoniam propter ipsum fecisse me nolui ostendere, et praeceptum ejus idolothytum quodammodo feci. Multi dicunt: «Nemo se debet promulgare:» puto autem, nec negare; negat enim quicumque dissimulat, in quacumque caussa pro ethnico habitus. Et utique omnis negatio, idololatria est, sicut omnis idololatria negatio, sive in factis, sive in verbis.
0693C
CAPUT XXIII.
Sed est quaedem ejusmodi species in facto et in verbo, bis acuta et infesta utrinque, licet tibi blandiatur, quasi vacet in utroque, dum factum non videtur, quia dictum non tenetur. Pecuniam 0694A de ethnicis mutuantes sub pignoribus fiduciati, jurati cavent, et sic negant. Scire volunt scilicet tempus persecutionis, et locum tribunalis, et personam praesidis. Praescribit Christus, non esse jurandum. Scripsi, inquit; sed nihil dixi: lingua, non littera occidit. Hic ergo naturam et conscientiam advoco: naturam, quia nihil potest manus scribere, etiamsi lingua in dictitando cessat immobilis et quieta, quod non anima dictaverit, quanquam et ipsi linguae anima dictaverit, aut a se conceptum, aut ab alio traditum. Jam ne dicatur, «alius dictavit,» hic conscientiam appello, an quod alius dictavit anima suscipiat, et sive comitante sive residente lingua ad manum transmittat. Et bene, quod in animo et conscientia delinqui dominus dixit. Si, inquit (Matth., V, 28) 0694B concupiscentia vel malitia in cor hominis ascenderit, pro facto teneris. Cavisti igitur quod in cor tuum plane ascendit, quod neque ignorasse te contendere potes, neque noluisse. Nam cum caveres, scisti: cum scires, utique voluisti, et haeres tam in facto quam cogitatu, nec potes leviore crimine majus excludere, ut dicas falsum plane effici, cavendo quod non facis. «Tamen non negavi, quia non juravi.» Imo etsi nihil tale fecisses, tamen dicereris dejerare si consenseris. Non valet tacita vox in stylo, et mutus in litteris sonus. At enim (Luc., I) Zacharias temporali vocis orbatione mulctatus, cum animo collocutus linguam irritam transit, manibus suis a corde dictat, et nomen filii sine 0694C ore pronuntiat, loquitur in stylo, auditur in cera manus omni sono clarior, littera omni ore vocalior. Quaere an dixerit, qui dixisse compertus est. Dominum oremus ne qua nos ejusmodi contractus neces-sitas