1143A aut potius daemonis ingenio excogitari poterant, occidere cruciatibus. Sed hi crudelissimi et iniquissimi homines verebantur, ne auditi Christiani tam evidenter veritatem suae religionis et aliarum falsitatem demonstrarent, ut nemo posset iis unquam refragari. Quam facile enim promptumque id illis omnibus erat, manifestissime tota hac in dissertatione probatum est.
1144A In ea porro quaecumque in his, quos enucleare et illustrare contendimus, Tertulliani libris difficilia, obsoleta, et barbara verba occurrunt, suis quibusque locis explicare conati sumus. Novum itaque illorum indicem hic non duximus esse retexendum.
Series secunda.
LIBRI DOGMATICI
ANTE SUSCEPTUM AB AUCTORE MONTANISMUM.
DE ORATIONE. | DE PATIENTIA. |
DE BAPTISMO. | AD UXOREM LIBRI II. |
DE POENITENTIA. | DE CULTU FOEMINARUM LIBRI II. |
QUINTI SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI
LIBER DE ORATIONE.
Prolegomena[1].
1143A Plurimos Tertulliani editos libros, paucos vero manuscriptos in bibliothecis numeramus. Hinc factum ut ne adhuc quidem accuratissime typis descripta illius opera habeamus: quaedam mutila, foedisque vulneribus horrentia in publicum prodierint: nonnulla etiam desiderantur quae a Tertulliano evulgata scimus, at nobis ab edacitate temporum omnino erepta aeque 1144A suspicamur, et dolemus. Melioribus fatis hucusque gavisus non est liber de Oratione, quem primus omnium Parisiis e vetustissimo codice evulgavit Joannes Gagneius parisiensis theologus anno Christi 1545, at minime integrum, at illustri coronide destitutum. Neque huic editioni reliquae subsecutae opem tulere prae codicum inopia. Unus tantum Rigaltius vetustum codicem mutilum esse librum animadvertit, et aliquot duntaxat lineis in calce additis, medicinam aliis propinandam reliquit. Cum itaque ego inciderim in
- ↑ Ex tomo tertio Anecdotor. quae Ludov. Anton. Muratorius ex ambrosianae bibliothecae codicibus eruit evulgavitque Patavii, ann. 1715.