1145A vetustum Ambrosianae bibliothecae codicem, ubi legebantur quae in caeteris desunt, continuo anecdotis meis addidi veluti gemmas litterariae reipublicae in primis gratas. Quae cumque enim e Tertulliano, omnium certe sui temporis eruditissimo, litteris consignata sunt, eaque praesertim, quae in castris catholicorum scripsit, quanti sint apud omnes ecclesiasticae rei cultores, vel ipsis tyronibus patet. Ambrosianus autem codex non ab orationis dominicae expositione, ut in editis habemus, sed ab iis, quae hujusmodi expositionem subsequuntur, opusculum exordiebatur cum hocce titulo: Incipit Tertulliani diversarum rerum necessariarum. Tum caput primum, cujus initium est: Compendiis pauculorum verborum, etc., ita praenotabatur: Anacephalaeosis. Posse nos superadjicere, titulus 1145B erat sequentis capitis. Reliqua etiam capita suos titulos praeferebant, quos itidem in hac nostra editione retinendos censuimus.[1] Quod superest opusculum istud quibus tam exornare ac illustrare annotationibus placuit, ne quod reliquis Tertulliani libris eruditissimi viri praestitere, huic desit, et ne tenebras et ferreum asperumque scriptoris hujus stylum delicatuli quidam caussantes, ab ejus lectione avertantur. Nullum denique inter veteres Christianos auctorem ostendas, cui eruditionis et scholiorum lumina magis admovenda videantur, quam Tertulliano, a quo obscuritas in dicendo nescio utrum evitari ullo pacto posset an in deliciis haberetur.
Quae quidem omnia cum digessissem pro viribus meis, subiit non ingratum eruditis futurum, si notis 1145C meis illas quoque subjicerem, quas Guido Pancirolus jurisconsultus regiensis in eumdem de Oratione librum conscripserat. Eoque libentius consilium meum probatum iri sperabam, quod animadverterem potiorem clarissimi viri curam in obscuris Tertulliani sensibus exponendis positam, cum contra ego historicas potius ac eruditas libelli hujus reliquias mihi illustrandas proposuissem. Dolendum autem est, neminem adhuc in Italia fuisse, qui ad nostrae gentis gloriam caeteros Panciroli in Tertullianum commentarios edendos curaverit. Vix brevem de iis mentionem a Thomasino in Panciroli Vita, a Dupinio, Guillelmo 1146A Cave, aliisque paucis scriptoribus habemus; imo vix iis constabat, eorum quidquam superesse. Meliore profecto sorte dignus erat labor ille Panciroli viri celeberrimi, qui non jurisprudentiae solum, sed sacrae etiam et profanae eruditionis laude eximium inter litteratos sibi comparavit locum. Et quidem opinor, ut et Possevinus in Apparatu opinabatur, uberrimos illos in Tertullianum commentarios, quos B. Rhenanus, Pamelius, La Cerda, Salmasius, atque alii doctissimi viri luci mandarunt, obstitisse ne isti prodirent; putantibus nimirum iis, quibus posthuma Panciroli fama condifutura erat, se parum utilem operam lusuros, si easdem dapes eruditorum palato exhiberent. Verum non is est Tertullianus, qui paucis contentus sit interpretibus; et cum recentiores ejus 1146B interpretes ab antiquiorum conatibus minime deterriti sint, quominus et suos illi producerent, cur Panciroli studiosos de tam nobili consilio dejicere debuit inconsultus hic metus? Facile vero est, ut coeuntibus in unius auctoris explicationem pluribus diversisque ingeniis, ejus meus ac scripta clariora in dies fiant, atque a tenebris liberentur aut ex antiquitate temporum, aut ex incuria librariorum, aut e scriptoris austeritate manantibus. Quae quanquam de singulis veteribus vere dici possunt, imprimis tamen de Tertulliano sunt affirmanda, quem post tot interpretum curas habemus adhuc obscurum[1]. Eodem autem tempore, quo Pamelius in Tertulliano explicando exercebatur, Pancirolus nobisque plenos reliquit commentarios in omnia illius 1146C scripta ad mortem usque suam evulgata. Horum autem autographon Regii Lepidi in ejus patria latet. Mihi videre ac describere contigit ejus tantummodo exemplar, quod accuratissime scriptum in sua bibliotheca servat P. Joannes Baptista Cattaneus, Franciscani ordinis, ut vocant, de Observantia, ornamentum. Et quoniam hujus munere factum est, ut quod mihi de ms. illo opere placet, haurire possem, hic epistolam quoque dare statui iisdem commentariis praepositam, inde enim palam fiet, quae in Tertullianum Pancirolus praestiterit. Ita ergo scribit ille:
AD LECTOREM PANCIROLI
Praefatio.
1145D Felicem mihi adventum Patavio Taurinum ex eo potissimum fuisse existimo, quod inter alios, quos inveni doctissimos viros, imprimis Vincentius Laurus Montisregalis episcopus et S. D. N. Gregorii XIII Pont. Max. apud Sereniss Emmanuelem Philibertum Sabaudiae ducem nuntius apostolicus, ac cardinalis in omni disciplinarum genere versatus occurrit, qui dum me domesticis colloquiis suis dignum putavit, doctrina meliorem semper fecit; et sicut M. Tullius 1146D Cicero a Q. Mutii Scevolae latere doctior discedebat (in Laelio, sive de Amicit.), ita ego ex eruditissimis sermonibus suis non pauca exhauriens locupletior abii. Modo enim res ab orbe condito gestas enarrabat, modo philosophiae arcana depromebat, aut obscuros