Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/592

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1151
1152
TERTULLIANI

1151A novi Testamenti novam orationis formam determinavit. Oportebat enim in hac quoque specie novum vinum novis utribus recondi et novam plagulam novo assui vestimento (Matth., VI; IX, 16; Luc., XI). Caeterum quidquid retro fuerat, aut demutatum est ut circumcisio; aut suppletum, ut reliqua lex; aut impletum, ut prophetia; aut perfectum, ut fides ipsa. Omnia de carnalibus in spiritualia renovavit, nova Dei gratia, superducto Evangelio expunctore totius retro vetustatis, in quo et Dei spiritus et Dei sermo et Dei ratio approbatus est Dominus noster Jesus Christus; spiritus quo valuit, sermo quo docuit, ratio qua venit. Sic igitur oratio a Christo constituta ex tribus constituta est: ex sermone quo enuntiatur: 1152A ex spiritu, quo tantum potest; ex ratione, qua suscipitur. Docuerat et Joannes discipulos suos adorare; sed omnia Joannis Christo praestruebantur, donec ipso aucto, sicut idem Joannes praenuntiabat, illum augeri oportere, se vero deminui, (Joan., III, 30), totum praeministri opus cum ipso spiritu transiret ad Dominum. Ideo nec exstat, in quae verba docuerit Joannes adorare, quod terrena coelestibus cesserint. Qui de terra est, inquit, terrena fatur; et qui de coelis adest quae vidit ea loquitur. (Jo., III, 31). Et quid non coeleste, quod Domini Christi est; ut haec quoque orandi disciplina? Consideremus itaque, benedicti, coelestem ejus sophiam, imprimis de praecepto secrete adorandi, quo et fidem hominis