1157A hinc coelestem illam in Deum vocem, et officium futurae claritatis ediximus. Hoc quantum ad gloriam Dei. Alioquin quantum ad nostram petitionem, cum dicimus: Sanctificetur nomen tuum (Matth., VI, 9), id petimus ut sanctificetur in nobis, qui in illo sumus: simul et in caeteris, quos adhuc gratia Dei exspectat, ut et huic praecepto pareamus, orando pro omnibus, etiam pro inimicis nostris (Matth., V, 44). Ideoque suspensa enuntiatione non dicentes: Sanctificetur in nobis, in omnibus dicimus.
CAPUT IV.
Secundum hanc formam subjungimus fiat voluntas tua in coelis et in terra, non quod aliquis obsistat quominus voluntas Dei fiat, et ei successum 1157B voluntatis suae oremus; sed in omnibus petimus fieri voluntatem ejus. Ex interpretatione enim figurata carnis et spiritus, nos sumus coelum et terra. Quanquam etsi simpliciter intelligendum est, idem tamen est sensus petitionis, ut in nobis fiat voluntas Dei in terris, ut possit scilicet fieri et in coelis. Quid autem Deus vult, quam incedere nos secundum suam disciplinam? Petimus ergo, substantiam, et facultatem voluntatis suae subministret nobis, ut salvi simus et in coelis, et in terris; quia summa est voluntatis ejus, salus eorum, quos adoptavit. Est et illa Dei voluntas, quam Dominus administravit praedicando, 1158A operando, sustinendo. Sic enim ipse pronuntiavit, non suam, sed Patris facere se voluntatem (Joan., VI, 39). Sine dubio quae faciebat, ea erant voluntas Patris, ad quae nunc nos velut ad exemplaria provocamus, ut praedicemus, et operemur, et sustineamus ad mortem usque. Quae ut implere possimus, opus est Dei voluntate. Ita dicentes: Fiat voluntas tua, vel eo nobis bene optamus, quod nihil mali sit in Dei voluntate, etiam si quid pro meritis cujusque secus irrogatur. Jam hoc dicto, ad sufferentiam nosmetipsos praemonemus. Dominus quoque cum sub instantiam passionis infirmitatem carnis demonstrare jam in sua carne voluisset, Pater, inquit, transfer poculum istud (Luc., XXII, 42). Et recordatus 1158B, nisi quod mea non, sed tua fiat voluntas. Ipse erat voluntas, et potestas Patris; et tamen ad demonstrationem sufferentiae debitae, voluntati se Patris tradidit.
CAPUT V.
Veniat quoque Regnum Tuum, ad id pertinet quod et Fiat voluntas tua, in nobis scilicet. Nam Deus quando non regnat? in cujus manu cor omnium regum est (Prov., XXI, 1). Sed quicquid nobis optamus, in illum auguramur, et illi deputamus, quod ab illo exspectamus. Itaque si ad Dei voluntatem, et ad nostram suspensionem pertinet regni dominici