1159A repraesentatio, quomodo quidam protractum quemdam saeculo postulant, cum regnum Dei, quod ut adveniat oramus, ad consummationem saeculi tendat? Optamus maturius regnare, et non diutius servire. Etiam si praefinitum in oratione non esset, de postulando regni adventu, ultro eam vocem protulissemus festinantes ad spei nostrae complexum (Heb., IV, 11). Clamant ad Dominum invidia animae martyrum sub altari: Quonam usque non ulcisceris, Domine, sanguinem nostrum de incolis terrae (Apoc., VI, 9)? Nam utique ultio illorum a saeculi fine dirigitur. Imo quam celeriter veniat, Domine, regnum tuum (Matt., VI, 10). Votum christianorum, confusio nationum, exultatio angelorum, propter 1160A quod conflictamur, imo potius propter quod oramus.
CAPUT VI.
Sed quam eleganter divina sapientia ordinem orationis instruxit! ut post coelestia, id est post Dei nomen, Dei voluntatem, et Dei regnum, terrenis quoque necessitatibus petitioni locum faceret? Nam et edixerat Dominus: Quaerite prius regnum, et tunc vobis etiam haec adjicientur (Matth., VI, 33). Quanquam panem nostrum quotidianum da nobis hodie, spiritaliter potius intelligamus. Christus enim panis noster est, quia vita Christus, et vita panis. Ego sum, inquit, panis vitae (Joan., VI, 35). Et paulo supra: Panis est sermo Dei vivi, qui descendit de coelis. Tum quod et corpus ejus in pane cense-