1163A evadat justitiam exactionis, nisi donetur exactio, sicut illi servo dominus debitum remisit (Matth., V, 25). Huc enim spectat exemplum parabolae totius. Nam et quod idem servus a domino liberatus, non perinde parcit debitori suo, ac propterea delatus penes dominum tortori delegatur ad solvendum novissimum quadrantem, id est, modicum usque delictum, eo competit, quod remittere nos quoque profitemur debitoribus nostris. Jam et alibi ex specie orationis: Remittite, inquit, et remittetur vobis (Luc, VI, 37). Et cum interrogasset Petrus si septies remittendum esset fratri: Imo, inquit, septuagies septies (Matth., XVIII, 22), ut legem in melius reformaret, quod in Genesi de Cain septies, de Lamech autem septuagies septies ultio reputata est (Gen., IV, 24).
1163B
CAPUT VIII.
Adjecit ad plenitudinem tam expeditae orationis, ut non de remittendis tantum, sed etiam de avertendis in totum delictis supplicaremus, ne nos inducas in tentationem, id est ne nos patiaris induci, ab eo utique 1164A qui tentat. Caeterum absit ut Dominus tentare videatur, quasi aut ignoret fidem cujusque, aut dejicere gestiens. Diaboli est et infirmitas et malitia. Nam et Abrahamum non tentandae fidei gratia, sacrificare de filio jusserat, sed probandae, ut per eum faceret exemplum praecepto suo, quo mox praecepturus erat, neque pignora Deo cariora habenda. Ipse a diabolo tentatus, praesidem et artificem tentationis demonstravit. Hunc locum posterioribus confirmat: Orate, dicens, ne tentemini (Luc., XXII, 46). Adeo tentati sunt Dominum deserendo, qui somno potius indulserant quam orationi. Eo respondet clausula interpretans quid sit: Ne nos deducas in tentationem. Hoc est enim: sed devehe nos a malo.
1164B
CAPUT IX.
Compendiis pauculorum verborum, quot attinguntur edicta prophetarum, Evangeliorum, apostolorum, sermones Domini, parabolae exempla, praecepta? Quot simul expunguntur officia? Dei