Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/599

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1165
1166
TERTULLIANI

1165A honor in Patre, fidei testimonium in nomine, oblatio obsequii in voluntate, commemoratio spei in regno, petitio vitae in pane, exomologesis debitorum in deprecatione, sollicitudo tentationum in postulatione tutelae. Quid mirum? Deus solus docere potuit ut se vellet orari. Ab ipso igitur ordinata religio orationis, et de spiritu ipsius, jam tunc cum ex ore divino ferretur, animata suo privilegio ascendit in coelum, commendans Patri quae Filius docuit.

CAPUT X.

Quoniam tamen Dominus prospector humanarum necessitatum, seorsum post traditam orandi disciplinam, Petite, inquit, et accipietis (Luc., XI, 8), et sunt quae petantur pro circumstantia cujusque, praemissa legitima et ordinaria oratione, quasi fundamento, 1165B accidentium jus est desideriorum, jus est superfluendi extrinsecus petitiones, cum memoria tamen praeceptorum, ne quantum a praeceptis, 1166A tantum ab auribus Dei longe simus.

CAPUT XI.

Memoria praeceptorum viam orationibus sternit ad coelum, quorum praecipuum est, ne prius ascendamus ad Dei altare, quam si quid discordiae vel offensae cum fratribus contraxerimus, resolvamus (Matth., V, 23). Quid est enim ad pacem Dei recedere sine pace? ad remissionem debitorum cum retentione? Quomodo placabit Patrem iratus in fratrem, cum omnis ira ab initio interdicta sit nobis? nam et Joseph dimittens fratres suos ad perducendum patrem, Et ne, inquit, irascimini in via (Gen., XLV, 24): nos scilicet monuit. Alias enim via cognominatur disciplina nostra. Tum ne in via orationis constituti, ad Patrem cum ira incedamus. Exinde aperte Dominus 1166B amplians legem, iram in fratrem homicidio superponit, ne verbo quidem malo permittit expungi etiamsi irascendum est, non ultra solis receptum (Ephes.,