Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/600

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1167
1168
TERTULLIANI

1167A IV, 26), ut Apostolus admonet. Quam autem temerarium est, aut diem sine oratione transigere, dum cessas fratri satisfacere, aut orationem perseverante iracundia perdere.

CAPUT XII.

Nec ab ira solummodo, sed omni omnino confusione animi libera debet esse orationis intentio, de tali spiritu emissa, qualis est spiritus, ad quem mittitur. Neque enim agnosci poterit a Spiritu Sancto spiritus inquinatus; aut tristis a laeto, aut impeditus a libero. Nemo adversarium recipit; nemo nisi comparem suum admittit.

CAPUT XIII.

1167B Caeterum quae ratio est, manibus quidem ablutis, 1168A spiritu vero sordente orationem obire? quando et ipsis manibus spiritales munditiae sint necessariae, ut a falso, a caede, a veneficiis, ab idololatria, caeterisque maculis, quae spiritu conceptae manuum opera transiguntur, purae alleventur. Hae sunt verae munditiae, non quas plerique superstitiose curant, ad omnem orationem etiam cum lavacro totius corporis aquam sumentes. Id cum scrupulose percunctarer, et rationem requirerem, comperi commemorationem esse in Domini deditionem. Nos Dominum adoramus, non dedimus. Imo et adversari debemus deditoris exemplo, nec propterea manus abluere, nisi quod conversationis humanae inquinamentum conscientiae caussa lavemus.