Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/609

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1185
1186
LIBER DE ORATIONE.

1185A solute definisset de omni muliere. Aut cum unum gradum sexus nominat, alium tacendo secernit. Potuit enim, inquiunt, aut et virgines nominare specialiter aut compendio generaliter foeminas.

CAPUT XXII.

Qui ita concedunt, recogitare debent de statu vocabuli ipsius, quid est mulier a primis quidem litteris sanctorum commentariorum; nam inveniunt sexus esse nomen, non gradum sexus. Siquidem Evam nondum virum expertam Deus mulierem et foeminam (Gen., II, 23.) cognominavit: foeminam, qua sexus generaliter, mulierem, qua gradus sexus specialiter. Itaque jam tunc innupta adhuc Eva mulieris vocabulo fuit, commune id vocabulum et virgini factum 1185B est. Nec mirum, si Apostolus eodem utique spiritu actus, quocum omnis Scriptura divina, tum et illa Genesis digesta est, eadem voce usus est mulierem ponendo; quae exemplo Evae innuptae et virgini competat. Caetera denique non sonant, nam et hoc ipso, quod virgines non nominavit, sicut alio in loco, ubi de nubendo docet, satis praedicat de omni muliere, et de toto sexu dictum, nec distinctum esse inter virginem, omnino non nominat. Qui enim alibi distinguere meminit, ubi scilicet differentia postulat 1186A (distinguit autem utramque speciem suis vocabulis designans) ubi non distinguit, dum utramque non nominat, nullam vult differentiam intelligi. Quid quod graeco sermone, quo litteras Apostolus fecit, usui est mulieres vocare tam foeminas, id est γυναῖκας, quam θηλεῖας. Igitur si pro sexus nomine vocabulum istud frequentatur, quod est interpretatione pro eo, quod est foemina, sexum nominavit, dicens γυναῖκα. In sexu autem et virgo contingitur. Sed et manifesta pronuntiatio est: Omnis, inquit, mulier adorans, et prophetans intecto capite dedecorat caput suum (I Cor., XI, 5). Quid est omnis mulier, nisi omnis aetatis, omnis ordinis, omnis conditionis? Nihil mulieris excipit, dicendo omnis; sicut nec vir nec velandi; proinde enim omnis vir (Ibid.), inquit. 1186B Sicut ergo in masculino sexu sub viri nomine etiam investis velari vetatur, ita et in foeminino sub nomine mulieris etiam virgo velari jubetur. Aequaliter in utroque sexu minor aetas majoris sequatur disciplinam: aut velentur et virgines masculi, si non velantur et virgines foeminae, qui nec isti nominatim tenentur. Aliud sit vir et investis, si aliud est mulier et virgo. Nempe propter Angelos (Ibid.) ait velari oportere, quod Angeli propter filias hominum desciverunt a Deo. Quis ergo contendat, solas mulieres,