Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/610

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1187
1188
TERTULLIANI

1187A id est nuptas jam, et virginitati defunctas concupiscentiae, nisi si non licet et virgines specie praestare, et amatores invenire? Imo videmus quod non virgines solas concupierint, cum dicat Scriptura filias hominum (Gen., VI. 2.), quia potuit uxores hominum nominasse, vel foeminas indifferenter. Etiam quod ait, Et acceperunt sibi in uxores (Ibid.) in eo facit quod accipiuntur in uxores, quae vacant scilicet. De non vacantibus autem aliter enuntiasset. Itaque vacant tam viduitate quam et virginitate: adeo sexum nominando, generaliter filias et species in genere commiscuit. Item cum dicit naturam ipsam docere, foeminas velandas esse, quae capillum pro tegumento et ornamento mulieribus assignarit; nonne idem tegumentum et idem honor capitis virginibus 1187B quoque adscriptus est? Si mulieri turpe est radi, 1188A (I Cor., XI, 6), et virgini perinde. In quibus ergo una conditio capitis deputatur, una et disciplina capitis exigitur, etiam ad eas virgines, quas pueritia defendit; a primo enim foemina nominata est. Sic denique et Israel observat. Sed si non observaret, nostra lex ampliata atque suppleta defenderet sibi adjectionem. Virginibus quoque injiciens velamentum excusetur. Nunc aetas, quae sexum suum ignorat, simplicitatis privilegium teneat. Nam et Eva et Adam, ubi eis contigit sapere, texuerunt statim quod agnoverant. Certe in quibus pueritia mutavit, sicut naturae, ita et disciplinae debet aetas esse munifica. Nam et membris et officiis mulieribus resignantur. Nulla virgo est, ex quo potest nubere, quoniam aetas jam in ea nupsit suo viro, id est tempori; sed aliqua 1188B se Deo vovit. Jam et crinem exinde transfigurat,