Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/612

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1191
1192
TERTULLIANI

1191A

CAPUT XXIII.

De genu quoque ponendo varietatem observationis patitur oratio per pauculos quosdam, qui sabbato abstinent genibus. Quae dissensio cum maxime apud Ecclesias caussam dicat, Dominus dabit gratiam suam, ut aut cedant, aut sine aliorum scandalo sententia sua utantur. Nos vero, sicut accepimus, solo die dominico Resurrectionis non ab isto tantum, sed omni anxietatis habitu, et officia cavere debemus, differentes etiam negotia, ne quem diabolo locum demus. Tantumdem et spatio Pentecostes, quae eadem exultationis solemnitatem dispungimur. Caeterum omni die quis dubitet prosternere se Deo vel prima saltem oratione, qua lucem ingredimur? Jejuniis autem et stationibus nulla oratio sine genu, 1191B et reliquo humilitatis more, celebranda est. Non enim 1192A oramus tantum, sed et deprecamur, et satisfacimus Deo Domino nostro. De temporibus orationis nihil omnino praescriptum est, nisi plane omni in tempore et loco orare.

CAPUT XXIV.

Sed quomodo omni loco (I. Tim., I, 2), cum prohibeamur in publico? Omni, inquit, loco, quem opportunitas, aut etiam necessitas importaret. Non enim contra praeceptum reputatur ab Apostolis factum, qui in carcere audientibus custodiis orabant et canebant Deo, apud Paulum, qui in navi coram omnibus Eucharistiam fecit.

CAPUT XXV.

De tempore vero non erit otiosa extrinsecus observatio etiam horarum quarumdam. Istarum dico communium, 1192B quae diu inter spatia signant, tertia, sex-