Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/611

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1189
1190
LIBER DE ORATIONE.

1189A et omnem habitum ad mulieres convertit. Totum ergo asseveret, et totum virginis praestet: quod propter Deum abscondit, plane obumbret. Interest nostra, quod Dei gratia exerceat, solius Dei conscientiae commendare, ne quod a Deo speramus, ab homine compensemus. Quid denudas ante Deum quod ante homines tegis! Verecundior eris in publico quam in Ecclesia? Si Dei gratia est et accepisti, quid gloriaris, inquit, quasi non acceperis (I Cor., IV, 7)? Quid alias ostentatione tui judicas? an alias gloria tua ad bonum invitas? Atqui et ipsa periclitaris amittere, si gloriaris; et alias ad eadem pericula cogis. Facile eligitur, quod affectione gloriae assumitur. Velare virgo, si virgo es; debes enim erubescere. Si 1189B virgo es, plures oculos pati noli. Nemo miretur in tuam faciem; nemo mendacium tuum sentiat. Bene mentiris nuptam, si caput veles. Imo mentiri non videris; nupsisti enim Christo, illi carnem tuam tradidisti. Age pro mariti tui disciplina. Si 1190A nuptas alienas velari jubet, suas utique multo magis. Sed non putet institutione unusquisque antecessoris commovendam. Multi alienae consuetudini prudentiam suam, et constantiam ejus addicunt, ne compellantur velari. Certe voluntarias prohiberi non oportet, quae se etiam virgines negare non possunt, contentae abuti in fama suae conscientiae apud Deum securitate. De illis tamen quae sponsis dicantur, constanter super meum modulum pronuntiare contestarique possum, velandas ex ea die esse, qua ad primum viri corpus osculo et dextera expaverint. Omnia enim in his praenupserunt, et aetas per maturitatem, et caro per aetatem, et spiritus per conscientiam, et pudor per osculi experimentum, 1190B et spes per exspectationem, et mens per voluntatem. Satisque nobis exemplo Rebecca est (Gen., XXXIV, 65), quae sponso demonstrato, tantum notitia ejus nubendo velata est.