Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/620

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1207
1208
TERTULLIANI

1207A quo Aaron a Moyse (Levit., XVIII) unctus est: unde Christus dicitur, a chrismate quod est unctio (I Reg., XV.), quae Domino nomen accommodavit, facta spiritualis, quia spiritu unctus est a Deo Patre, sicut in Actis: Collecti sunt enim vere in ista civitate adversus sanctum Filium tuum, quem unxisti (Act., IV, 27). Sic et in nobis carnaliter currit unctio, sed spiritaliter proficit: quomodo et ipsius Baptismi carnalis actus, quod in aqua mergimur; spiritalis effectus, quod delictis liberamur.

CAPUT VIII.

Dehinc manus imponitur, per benedictionem advocans et invitans Spiritum sanctum. Sane humano ingenio licebit spiritum in aquam arcessere et concorporationem eorum, accommodatis 1208A desuper manibus, alio spiritu tantae claritatis animare; Deo autem in suo organo non licebit per manus sanctas sublimitatem modulari spiritalem? Sed est hoc quoque de veteri sacramento, quo nepotes suos ex Joseph Ephraim et Manassem Jacob (Gen., XLVIII, 14), capitibus impositis et intermutatis manibus, benedixerit, et quidem ita transversim obliquatis in se, ut Christum deformantes, jam tunc portenderent benedictionem in Christum futuram. Tunc ille sanctissimus Spiritus super emundata et benedicta corpora libens a Patre descendit (Matth., III, 16), super Baptismi aquas, tanquam pristinam sedem recognoscens, conquiescit, columbae figura delapsus in Dominum, ut natura Spiritus sancti declararetur per animal simplicitatis