Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/621

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1209
1210
LIBER DE BAPTISMO.

1209A et innocentiae, quod etiam corporaliter ipso felle careat columba. Ideoque: Estote, inquit, simplices sicut columbae (Matth., X, 16), ne hoc quidem sine argumento praecedentis figurae. Quemadmodum enim post aquas diluvii, quibus iniquitas antiqua purgata est, post Baptismum (ut ita dixerim) mundi pacem coelestis irae praeco columba terris adnuntiavit dimissa ex arca, et cum olea reversa (Gen. VIII, 11); quod signum etiam apud nationes paci praetenditur: eadem dispositione spiritalis effectus terrae, id est carni nostrae emergenti de lavacro post vetera delicta, columba sancti Spiritus advolat (Luc., III), pacem Dei afferens, emissa de coelis, ubi Ecclesia est arca figurata. Sed mundus rursus delinquit, quo male comparetur Baptismus diluvio. 1209B Itaque igni destinatur, sicut et homo qui post Baptismum delicta restaurat, ut hoc quoque in signum admonitionis nostrae debeat accipi.

CAPUT IX.

Quot igitur patrocinia naturae, quot privilegia gratiae, quot solemnia disciplinae, figurae, praestructiones, precationes religionem aquae ordinaverunt? Primo quidem, cum populus de Aegypto (Exod., XIV) libere expeditus, vim regis Aegypti, per aquam transgressus, evadit, ipsum regem cum totis copiis aqua exstinxit. Quae figura manifestior in Baptimi sacramento? Liberantur de saeculo nationes per aquam scilicet, et diabolum, dominatorem pristinum, in aqua oppressum derelinquunt. Item aqua de amaritudinis vitio in suum commodum 1210A suavitatis Mosei ligno remediatur. Lignum illud erat Christus, venenatae et amarae retro naturae venas insaluberrimas, aquas Baptismi, scilicet, ex sese remedians (Exod., VII; Num., XX; I Cor., X). Haec est aqua, quae de comite petra populo defluebat. Si enim petra Christus, sine dubio aqua in Christo Baptismum videmus benedici. Quanta aquae gratia penes Deum et Christum ejus est ad Baptismi confirmationem. Nunquam sine aqua Christus, siquidem et ipse aqua tinguitur (Matth., III, X, XIV, XXVII; Joan., III, IV, VII, XIII, XIX). Prima rudimenta potestatis suae, vocatus ad nuptias, aqua auspicatur. Cum sermonem facit, sitientes ad aquam suam invitat sempiternam. Cum de agape docet, aquae calicem, fratri oblatum, inter opera dilectionis 1210B probat. Apud puteum vires resumit; super aquam incedit libenter, transfretat; aquam discentibus ministrat; perseverat testimonium Baptismi usque ad passionem; cum deditur in crucem, aqua intervenit, sciunt Pilati manus; cum vulneratur, aqua de latere prorumpit, scit lancea militis.

CAPUT X.

Diximus, quantum mediocritati nostrae licuit, de universis quae Baptismi religionem struunt; nunc ad reliquum statum ejus, aeque ut potero, progrediar de quaestiunculis quibusdam. Baptismus ab Joanne denuntiatus jam tunc habuit quaestionem ab ipso quidem Domino propositam Pharisaeis, coelestisne is Baptismus esset, an vero terrenus (Matth. XXI)? De quo illi non valuerunt constanter respondere, ut-