Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/623

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1213
1214
LIBER DE BAPTISMO.

1213A

CAPUT XII.

Cum vero praescribitur nemini sine Baptismo competere salutem, ex illa maxime pronuntiatione Domini, qui ait: Nisi natus ex aqua quis erit, non habet vitam (Joan., III), suboriuntur scrupulosi, imo temerarii retractatus quorumdam, quomodo ex ista praescriptione Apostolis salus competat, quos tinctos non invenimus in Domino, praeter Paulum. Imo cum Paulus solus ex illis Baptismum Christi induerit, aut praejudicatum esse de caeterorum periculo, qui careant aqua Christi, ut praescriptio salva sit, aut rescindi praescriptionem, si etiam non tinctis salus statuta est. Audivi, Domino teste, ejusmodi, ne quis me tam perditum existimet, ut ultro exagitem libidine styli, quae aliis scrupulum incutiant. Et nunc illis, 1213B ut potero, respondebo, qui negant Apostolos tinctos. Nam si humanum Joannis Baptismum inierant, et dominicum desiderabant quatenus unum Baptismum definierat ipse Dominus, dicens Petro perfundi nolenti: Qui semel lavit, non habet necesse rursum (Joan., XIII, 6): quod utique non tincto non omnino dixisset: et haec est probatio exserta adversus illos, qui adimunt Apostolis etiam Joannis Baptismum, ut destruant aquae sacramentum. An credibile videri potest, in his personis viam tunc Domini praeparatam, id est Baptismum Joannis, quae ad viam Domini per totum orbem aperiendam destinabantur? Ipse Dominus, nullius poenitentiae debitor, tinctus est, peccatoribus non fuit necesse? Quid ergo? alii tincti non sunt? non tamen comites Christi, sed aemuli 1213C fidei, legis doctores et Pharisaei. Unde et suggeritur, cum adversantes Domino tingui noluerint, eos qui Dominum sequebantur, tinctos fuisse, nec cum aemulis suis sapuisse, maxime quando Dominus cui adhaerebant, 1214A testimonio Joannem extulisset, nemo, dicens (Matth., II, 11), major inter natos foeminarum Joanne baptizatore. Alii plane satis coacte injiciunt tunc apostolos Baptismi vicem implesse cum in navicula fluctibus aspersi operti sunt (Matth., VIII); ipsum quoque Petrum per mare ingredientem satis mersum (Matth., XIV). Ut opinor autem, aliud aspergi vel intercipi violentia maris, aliud tingui disciplina religionis. Caeterum navicula illa figuram Ecclesiae praeferebat, quod in mari, id est saeculo, fluctibus, id est persecutionibus et tentationibus inquietatur Domino per patientiam velut dormiente (Matth., VIII), donec orationibus Sanctorum in ultimis suscitatus, compescat saeculum et tranquillitatem suis reddat. Nunc sive tincti quoquo modo fuerunt, sive illoti perseveraverunt, ut 1214B et illud dictum Domini (Joan., XIII), de uno lavacro sub Petri persona ad nos tantummodo spectet, de salute tamen Apostolorum satis temerarium est aestimare, quia illis vel primae allectionis, et exinde individuae familiaritatis praerogativa compendium Baptismi conferre posset. Cum illo, opinor, sequebantur illum, qui credenti cuique salutem pollicebatur: Fides tua te, aiebat, salvum fecit, et: Remittuntur tibi peccata (Marc., X), credenti utique, nec tamen tincto. Id si Apostolis defuit, nescio quorum fides: uno verbo Domini suscitatus teloneum dereliquit (Matth., IX); patrem, et navem, et artem qua vitam sustentabat, deseruit; patris exequias despexit: summum illud Domini praeceptum: Qui patrem aut matrem mihi praetulerit, non est me dignus 1214C (Matth., X, 37), ante perfecit quam audivit.

CAPUT XIII.

Hic ergo scelestissimi illi provocant quaestiones. Adeo, dicunt, Baptismus non est necessarius, quibus