Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/622

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1211
1212
TERTULLIANI

1211A pote non intelligentes, quia non credentes (Es. VII). Nos porro quantula fide sumus, tantulo et intellectu possumus aestimare, divinum quidem eum Baptismum fuisse, mandatu tamen, non et potestate, quod et Joannem a Domino missum legimus in hoc munus caeterum humanum conditione. Nihil enim coeleste praestabat, sed coelestibus praeministrabat, poenitentiae scilicet praepositus, quae est in hominis potestate. Denique legis doctores et Pharisaei, qui credere noluerunt, nec poenitentiam egere. Quod si poenitentia humanum est, et Baptismus ipsius ejusdem conditionis fuerit necesse est; aut daret et Spiritum Sanctum et remissionem delictorum, si coelestis fuisset. Sed neque peccatum dimittit, neque Spiritum indulget, nisi Deus solus (Marc., V). Etiam 1211B ipse Dominus, nisi ipse prius ascenderet ad Patrem, aliter negavit (Joan. XVI), Spiritum descensurum. Id quod Dominus nondum conferebat, servus utique praestare non posset. Adeo postea in Actis apostolorum invenimus (Act., XIX), quoniam qui Joannis Baptismum habebant, non accepissent Spiritum sanctum, quem ne auditu quidem noverant: ergo non erat coeleste, quod coelestia non exhibebat (Joan., I): cum ipsum quod coeleste in Joanne fuerat, spiritus prophetiae, post totius spiritus in Dominum translationem usque adeo defecerit, ut quem praedicaverat, quem advenientem designaverat, postmodum, an ipse esset miserit sciscitatum (Matth., II). Agebatur itaque Baptismus poenitentiae, quasi canditatus remissionis et sanctificationis in 1211C Christo subsecuturae. Nam quod praedicabat Baptismum poenitentiae in remissionem delictorum, in futuram remissionem enuntiatum est. Siquidem poenitentia antecedit, remissio subsequitur, et hoc est viam praeparare: qui autem praeparat, non idem ipse perficit, 1212A sed alii perficiendum procurat. Ipse profitetur sua non esse coelestia, sed Christi, dicendo: Qui de terra est, de terra loquitur: qui de supernis venit, super omnes est (Joann., III, 31). Item, in sola poenitentia tinguere; venturum mox, qui tingueret in spiritu et igni (Luc., III, 16). Scilicet, quia vera et stabilis aquae fides qua tinguitur in salutem; simulata autem et infirma, igni tinguitur in judicium.

CAPUT XI.

Sed ecce, inquit, venit Dominus, et non tinxit. Legimus enim: Et tamen is non tinguebat, verum discipuli ejus (Joan., IV), quia, revera, ipsum suis manibus tincturum Joannes, praedicasset (Luc. III). Non utique sic intelligendum est, sed simpliciter dictum more communi. Sicut est, verbi gratia, Imperator 1212B proposuit edictum, aut Praefectus fustibus caecidit; numquid ipse proponit, aut numquid ipse caedit? semper is dicitur facere, cui praeministratur. Ita erit accipiendum. Ipse vos tinguet, pro eo quod est, per ipsum tinguemini, vel in ipsum. Sed ne moveat quosdam, quod non ipse tinguebat. In quem enim tingueret? in poenitentiam? quo ergo illi praecursorem? in peccatorum remissionem, quam verbo dabat? in semetipsum, quem humilitate celabat? in Spiritum sanctum, qui nondum a patre descenderat? in Ecclesiam, quam nondum apostoli struxerant? Itaque tinguebant discipuli ejus, ut ministri, ut Joannes ante praecursor, eodem baptismo Joannis, ne qui alio putet, quia nec exstat alius nisi postea Christi, qui tunc utique a discentibus dari non poterat, utpote, 1212C nondum adimpleta gloria Domini, nec instructa efficacia lavacri per passionem et resurrectionem: quia nec mors nostra dissolvi posset nisi Domini passione (Rom., VI) nec vita restitui sine resurrectione ipsius.