1221A V, 22; Act., VIII). Si Philippus tam facile tinxit eunuchum, recogitemus manifestam et exsertam dignationem Domini intercessisse. Spiritus Philippo praeceperat in eam viam praetendere; spado et ipse inventus est non otiosus, nec qui subito tingui concupisceret: sed ad templum orandi gratia profectus Scripturae divinae impressus. Sic oportebat deprendi, cui ultro Deus Apostolum miserat, ad quem rursus Spiritus, ut se curriculo eunuchi adjungeret, jussit, Scriptura ipsius fidei occurrit in tempore, exhortatus assumitur, Dominus ostenditur, fides non moratur, aqua non exspectatur, Apostolus perfecto negotio eripitur. Sed et Paulus revera cito tinctus est (Act., IX). Cito enim cognoverat Simon hospes vas eum esse electionis constitutum. Dei dignatio suas 1221B praemittit praerogativas; omnis petitio et decipere et decipi potest. Itaque pro cujusque personae conditione ac dispositione, etiam aetate cunctatio Baptismi utilior est: praecipue tamen circa parvulos. Quid enim necesse est, sponsores etiam periculo ingeri? quia et ipsi per mortalitatem destituere promissiones suas possunt, et proventu malae indolis falli. Ait quidem Dominus: Nolite illos prohibere ad me venire (Matth., XIX, 14). Veniant ergo dum adolescunt, veniant dum discunt, dum quo veniant, docentur; fiant Christiani, cum Christum nosse potuerint. Quid festinat innocens aetas ad remissionem peccatorum? Cautius agetur in saecularibus, ut cui substantia terrena non creditur, divina 1221C credatur; norint petere salutem, ut petenti dedisse videaris. Non minore de caussa innupti quoque procrastinandi, in quibus tentatio praeparata est tam virginibus per maturitatem, quam viduis per vagationem, 1222A donec aut nubant, aut continentiae corroborentur. Si qui pondus intelligant Baptismi, magis timebunt consecutionem quam dilationem: fides integra secura est de salute.
CAPUT XIX.
Diem Baptismo solemniorem Pascha praestat, cum et passio Domini in qua tinguimur, adimpleta est, nec incongruenter ad figuram interpretabitur, quod cum ultimum Pascha Dominus esset acturus, missis discipulis ad praeparandum, Invenietis, inquit, hominem aquam bajulantem (Marc., XIV, 13) Paschae celebrandae locum de signo aquae ostendit. Exinde Pentecoste ordinandis lavacris latissimum spatium est (Act., II), quo et Domini resurrectio inter discipulos frequentata est, 1222B et gratia Spiritus sancti dedicata, et spes adventus Domini subostensa, quod tunc in coelos recuperato eo, Angeli ad apostolos dixerunt, sic venturum quemadmodum et in coelos conscendit (Act., I) utique in Pentecoste. Sed enim Jeremias cum dicit: Et congregabo illos ab extremis terrae in die festo (Jer., XXI, 8), Paschae diem significat et Pentecostes, qui est proprie dies festus. Caeterum omnis dies Domini est, omnis hora, omne tempus habile Baptismo: si de solemnitate interest, de gratia nihil refert.
CAPUT XX.
Ingressuros Baptismum, orationibus crebris, jejuniis et geniculationibus, et pervigiliis orare oportet, et cum confessione omnium retro delictorum, 1222C ut exponant etiam Baptismum Joannis, Tinguebantur, inquit, confitentes delicta sua (Matth., III, 6). Nobis gratulandum est, si non publice confitemur iniquitates aut turpitudines nostras. Simul