Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/628

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1223
1224
TERTULLIANI

1223A enim et de pristinis satisfacimus conflictatione carnis et spiritus, et subsecuturis tentationibus munimenta praestruimus. Vigilate et orate, inquit, ne incidatis in tentationem (Matth., XXVI, 41). Et ideo, credo, tentati sunt, quoniam obdormierunt, ut apprehensum Dominum destituerint, et qui cum eo perstiterit, et gladio sit usus, ter etiam negaverit: nam et praecesserat dictum: Neminem intentatum regna coelestia consecuturum (Luc., XXII, 28, 29). Ipsum Dominum post lavacrum statim tentationes circumsteterunt quadraginta diebus jejuniis functum. Ergo et nos, dicet aliquis, a lavacro potius jejunare oportet. Et quis enim prohibet, nisi necessitas gaudii et gratulatio salutis? Sed Dominus, quantum existimo, de figura Israelis exprobrationem in ipsum retorsit. 1223B Namque populus mare transgressus, et in solitudine 1224A translatus per quadraginta annos, illic cum divinis aleretur, nihilominus ventris et gulae meminerat, quam Dei. Deinde Dominus post aquam segregatus in deserto quadraginta dierum jejunia emensus, ostendit non pane vivere hominem Dei, sed Dei verbo: tentationesque plenitudini et immoderantiae ventris appositas abstinentia elidi. Igitur benedicti quos gratia Dei expectat. cum de illo sanctissimo lavacro novi natalis ascenditis, et primas manus apud Matrem cum fratribus aperitis, petite de Patre, petite de Domino, peculia, gratias, distributiones charismatum, subjiciente, Petite et accipietis (Matth., VII. 7), inquit. Quaesistis enim et invenistis; pulsastis, et apertum est vobis. Tantum oro, ut cum petitis etiam Tertulliani peccatoris 1224B memineritis.

QUINTI SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI


DE POENITENTIA


LIBER.



PROOEMIUM.


1223C De Poenitentia librum eo tempore scripsisse Tertullianum, quo nondum Montani dogmata sectaretur, libri ipsius argumentum edocet; in eo enim post Baptismum lapsi ad poenitentiam excitantur, quam Montanistae dandam esse negabant: Omnibus ergo, aiebat, delictis, seu carne, seu spiritu, seu facto, seu voluntate commissis, qui poenam per judicium destinavit, idem et veniam per poenitentiam spopondit dicens: Vivo ego, dicit Dominus, poenitentiam malo magis quam mortem (Infra cap. IV). Et capite VII diserte unum ex praecipuis Montanistarum erroribus impugnat, demonstrando eos, qui 1223D post Baptismum peccata commiserunt, ab Ecclesia absolutionem eorum impetrare posse, dum eos illorum poenituerit. An is liber sit Tertulliani, nemo neque olim dubitavit, neque nunc dubitat. Unus erat Erasmus Rotterodamus, eumdem Tertulliano detrahere conatus, quem non nisi Beatus Rhenanus secutus est, uterque uni huic argumento, satis imbecilli, innixus, styli diversitas. Atque hunc quidem non nego in hoc libro paulo floridiorem esse, sed non magna a reliquorum, etiam quos extrema ferme aetate scripsit, diversitate, et solum in quibusdam allegoriis ac metaphoris 1224C paulo illustrioribus sita. Quodsi vero similes flosculos ex aliis ejusdem areolis decerpere vacaret, facile integras corollas nectere possem. Caeterum ex sola et quacumque styli discordantia, nisi aliorum, et graviorum quidem argumentum adminicula concurrant, vix auctorem suspectum fieri, ne dicam, aliquid contra eumdem decerni posse, pridem sensere alii optimae notae critici, ex quibus vel unum adduco Guillelmum Caveum, qui in Hist. suae litterar. Prolegomenis, sect. IV, num. 64, tum demum, seu suppositionis argumentum probari ait, si stylus totiusque orationis contextus, sit longe diversus ab eo dicendi 1224D charactere, quo in genuinis suis usus est auctor. Atqui vero adeo non longe diversum quivis legens deprehendet, ut potius praeter paucas quasdam phrases, paulo excitatiores, et in aliis Tertulliani scriptis vix occurentes, afrum illud, ac concisum eloquii genus, uni ferme Tertulliano proprium, illa deinde styli velut quaedam majestas, sensuumque in singulis prope verbis ubertas; illa grandis eloquentia, quae, utut dura sit, nescio, quomodo tamen lectorem vel invitum ad se rapere potest, non minus in hoc libro triumphet: ut nil dicam de aliis phrasibus, ex aliis ejusdem libris