Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/629

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1225
1226
LIBER DE POENITENTIA

1225A tam sedulo expressis. Fatetur dein ipse beatus Rhenanus auctorem hujus libri verbis et figuris iisdem uti, et quisquis fuerit, ejus indubie esse saeculi, et Tertulliani studiosissimum; quidni vero Tertullianum ipsum? Quis enim alius stylum ejus, certe singularem, et vix a quopiam imitabilem, tam scite expresserit, ut apud S. Pacianum, saec. IV scriptorem, omnesque alios per plusquam undecim saecula ad Erasmum usque, pro ipso Tertulliano fefellerit, et nulli unquam ex styli diversitate quidpiam de alio libri hujus auctore suboluerit? Tandem ergo ex illa qualicumque demum styli discordantia plus argui non posse censemus, quam Tertullianum, cum adhuc vegetiori esset aetate vivaciorique ingenio, hanc scriptionem suscepisse. Solent enim ingenia ejusmodi fervida ac agilia, instar 1225B apum per varios flores circumvolitare, atque ex alienis etiam rebus allegorias et metaphoras exsugere, suumque in alveare eas comportare. Solet item aetate sensim provectiori subsidere stilus, temperatiorque et robustior fieri. Et denique haud facile scriptorem quisquam reperiet, qui perpetuo sibi constet, praesertim si non uno continuo opere protraxerit, sed per varias, neque cohaerentes materias, variis temporibus, annisque ipsis interpolatas, circumduxerit calamum. Est enim quaedam suapte natura tristior aut humilior, atque exsucca magis, quae juvenilis quoque ingenii vigorem satis retundat atque deprimat, et ad quam succulenta caeteroquin virorum eloquentia velut exarescat: est autem alia rursus materia suavior, amoeniorque, et ipsius auctoris ingenio accommodatior, 1225C quae languidius caeteroquin ingenium satis excitare ac stimulare queat: est denique ita vivax ac radiosum quidpiam diffundens, quae scribentem penitus incendere ac inflammare, quem et ex senectute jamjam cinericia diu consopitos igniculos quandoque suscitare valeat. Sunt deinde alia quoque, scribenti aliunde, ac velut per obliquum, advenientia, quae tamen ad ejus ingenium, ut ita dicam, alterandum quandoque multum possunt. Quid mirum igitur, si neque Tertullianus undequaque sibi constet, sed, cum primitus, licet jam adultiori aetate, se ad scribendum contulit, nonnihil alacriori stylo usus fuerit, deinceps aliis in ejus operibus nonnihil magis subsidente, majorique eruditionis apparatu ornatum 1225D velut compensare.

Si jam vero tempus ipsum, quo hunc tractatum exaraverit, paulo propinquius (quamquam id praecise fieri nequeat) designandum sit, ita opinor, hanc tractationem certo ante annum Christi CC et verisimiliter anno CXCVII aut fortasse maturius, litteris consignatam fuisse, certe autem et hujus, et alterius de Baptismo scripti, tempus haud procul invicem distare. An vero librum de Baptismo huic de Poenitentia, an hunc illi, scribendi ordine, subjunxerit, vix quidquam determinari potest. Verisimilius tamen mihi quidem videtur, subjunxisse; si enim hunc de Poenitentia praemisisset, credo, in cap. ult. de Baptismo, ubi de poenitentia, baptismo instar prae orationis praemittenda, agit, hujus, ceu jam alibi fusius pertractatae, 1226A nonnullam mentionem facturum fuisse. Certe autem in ipso libro de Baptismo ad finem cap. 15 lectores suos ad alium de eodem tractatum, jam antea graeco sermone exaratum, solerter remittit. Quis ergo male videtur opinari, si materiam hanc de Poenitentia, quam ad calcem libri de Bapt. nonnihil brevius perstrinxerat, novo consilio, et in peculiari libro ampliorem ejus tractationem postea suscepisse dicatur, et quidem partim in catechumenorum gratiam, ut hi eo majorem de baptismi pretio aestimationem conciperent, quem intelligerent tam laboriosis poenitentiae operibus comparandum esse? Quidni ergo in his se eo ardentiori deinceps studio exercerent, ut tam largiter propositum Baptismi praemium, ejusque gratiam, eo certius consequerentur, eoque 1226B tutius deinceps conservarent?

Denique vero praeclarum de hoc libro judicium audiendum est, quod ipse Beatus Rhenanus, vir magni judicii, in praemisso ad eumdem argumento tulit, nempe commentarium hunc esse ejusmodi, ut theologi eum debeant ad unguem ediscere; nam egregium, pergit, monumentum est antiquitatis; tam sancte docet, tam pie suadet, tam instanter urget rem ecclesiasticae disciplinae summopore necessariam, Exomologesin, hoc est, actum et ministerium poenitentiae. Certe autem ut passim ex Tertulliano veteris Ecclesiae traditiones et disciplinam addiscimus, ita etiam hic, insigni contra novatores nostros utilitate, modum agendae poenitentiae, prout ea primis mox saeculis et utique ex Apostolica institutione, agi consueverat, pulchre solideque 1226C docemur. Lump. 

ARGUMENTUM.

Principio generatim de poenitentia pertractat (cap. 1) eamque necessariam adstruit pro omnibus peccatis et delictis, seu carne, seu spiritu, seu facto, seu voluntate commissis (cap. 4). Dein duo distinguit poenitentiae genera. Prior est, quae baptismo debet praemitti a catechumenis, seu quae agitur ante baptismum (cap. 6); posterior eorum, qui in peccata gravia post baptismum infeliciter lapsi, ex iis exsurgunt operosa poenitentia. In priori parte necessitatem sese probandi urget, et sese praeparandi ad baptismi gratiam vera poenitentia. Baptismum inanem esse non veretur asserere, cum aliquem peccatorum suorum non poenituit, nec vita emendavit, 1226D et vanam esse fiduciam, sibi fingere, cum quis prave ad baptismi usque diem vixerit, eum repente in virum sanctum evasurum, et a peccato desiturum, ubi primum illud sacramentum receperit (cap. 6). Tractatus hujus pars posterior est de poenitentia post baptismum, quae Exomologesis dicitur. Testatur (cap. 7) illico se aegre de hac posteriore poenitentia loqui, quae postrema spes est iis reliqua, qui criminibus, h. e. peccatis atrocibus post baptismum se obstrinxerunt, ne, inquit, de hac nova a peccatis exsurgendi ratione agendo, a Deo nobis oblata, de novo peccandi viam aperire videatur. Illius postea poenitentiae publicae Exomologesis dictae operosa depingit exercitia (cap. 9), ejus necessitatem demonstrat (cap. 11) ac tandem eos objurgat, quos eam cam amplecti pudebat criminibus post baptismum admissis (cap. 10).