Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/633

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1233
1234
LIBER DE POENITENTIA

1233A ut non solatium sui saturans pro facto cedat, ergo plectetur. Vanissimum est dicere, volui, nec tamen feci. Atquin perficere debes quia vis: aut nec velle, quia nec perficis. Sed ipse conscientiae tuae confessione pronuntias. Nam si bonum concupisceres, perficere gestisses; porro sicut malum non perficis, nec concupiscere debueras. Quaqua te constitueris, crimine astringeris, quia aut malum volueris, aut bonum non adimpleveris.

CAPUT IV.

Omnibus ergo delictis seu carne, seu spiritu, seu facto, seu voluntate commissis, qui poenam per judicium destinavit, idem et veniam per poenitentiam spopondit, dicens ad populum: Poenitere, et 1233B salvum faciam te (Ezech. XVIII, 21, 23). Et iterum, Vivo, inquit Dominus, et poenitentiam malo quam mortem. Ergo poenitentia vita est, cum praeponitur morti. Eam tu peccator, mei similis (imo me minor, ego enim praestantiam in delictis meam agnosco), ita invade, ita amplexare, ut naufragus alicujus tabulae fidem. Haec te peccatorum fluctibus mersum, prolevabit et in portum divinae clementiae protelabit. Rape occasionem inopinatae felicitatis, ut ille tu nihil quondam penes Deum, nisi (Is. XL, 15; LXIV, 8; Dan. II; Ps. I, 3; Jer. XIX, 11; Matth. III) stilla situlae, et areae pulvis et vasculum figuli, arbor exinde fias illa, quae penes aquas seritur, et in foliis perennat, et tempore suo fructus agit, quae non ignem, non securim videbit. Poeniteat errorum, 1233C reperta veritate; poeniteat amasse quae Deus non amat, quando ne nos quidem ipsi servulis nostris ea 1234A quibus offendimur non odisse permittimus. Obsequii enim ratio in similitudine animorum constituta est. De bono poenitentiae enumerando, diffusa et per hoc magno eloquio committenda materia est. Nos vero pro nostris angustiis unum inculcamus: bonum atque optimum esse, quod Deus praecepit. Audaciam existimo, de bono divini praecepti disputare. Neque enim quia bonum est, idcirco auscultare debemus; sed quia Deus praecepit. Ad exhibitionem obsequii, prior est majestas divinae potestatis: prior est auctoritas imperantis, quam utilitas servientis. Bonum est poenitere, annon? Quid revolvis? Deus praecipit. At enim ille non praecipit tantum; sed etiam hortatur. Invitat (Ezech. XXXIII, 11) praemio salutem, jurans, etiam vivo dicens, cupit credi 1234B sibi. O beatos nos quorum caussa Deus jurat! O miserrimos, si nec juranti Domino credimus! Quod igitur Deus tantopere commendat, quod etiam humano more sub dejeratione testatur, summa utique gravitate et aggredi et custodire debemus, ut in asseveratione divinae gratiae permanentes, in fructu quoque ejus et emolumento proinde perseverare possimus.

CAPUT V.

Hoc enim dico, poenitentiam quae per Dei gratiam ostensa et indicta nobis, in gratiam nos Domino revocat, semel cognitam atque susceptam nunquam post hoc iteratione delicti resignari oportere. Jam quidem nullum ignorantiae praetextum tibi patrocinatur, quod Domino agnito praeceptisque ejus 1234C admissis, denique poenitentia delictorum functus, rursus te in delicta restituis. Ita in quantum