Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/632

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1231
1232
TERTULLIANI

1231A quit, cur poenitentiam invadit, delinquentium privatum cur malitiae officium bonitati suae imponit? ita evenit, ut cum aliquid ubi non oportet adhibetur, illic ubi oportet negligatur.

CAPUT III.

Quorum ergo poenitentia justa et debita videatur, id est, quae delicto deputanda sint, locus quidem expostulat denotare, sed otiosum videri potest. Domino enim cognito, ultro spiritus a suo auctore respectus emergit ad notitiam veritatis, et admissus ad dominica praecepta, ex ipsis statim eruditur, id peccato deputandum, a quo Deus arceat. Quoniam cum Deum grande quid boni constet esse, utique bono nisi malum non displiceret, quod inter contraria 1231B sibi nulla amicitia est. Perstringere tamen non pigebit, delictorum quaedam esse carnalia, id est, corporalia, quaedam vero spiritalia. Nam cum ex hac duplicis substantiae congregatione confectus homo sit, non aliunde delinquit, quam unde constat. Sed non eo inter se differunt, quod corpus et spiritus duo sunt: alioquin eo magis paria sunt, quia duo unum efficiunt: ne quis pro diversitate materiarum peccata eorum discernat, ut alterum altero levius aut gravius existimet. Siquidem et caro, et spiritus, Dei res: alia, manu ejus expressa; alia afflatu ejus consummata (Gen. II). Cum ergo ex pari ad Dominum pertineant: quodcumque eorum deliquerit, ex pari Dominum offendit. An tu discernas actus carnis et spiritus? quorum et in vita, et in morte, et in resurrectione, 1231C tantum communionis atque consortii est (Joan. V), ut pariter tunc aut in vitam aut in judicium suscitentur: quia scilicet pariter aut deliquerint, aut innocenter egerint. Hoc eo praemiserimus, ut non minorem alteri quam utrique parti, si quid deliquerit, poenitentiae 1232A necessitatem intelligamus impendere. Communis reatus amborum est, communis et judex, Deus scilicet: communis igitur et poenitentiae medela. Exinde spiritalia et corporalia nominantur, quod delictum omne, aut agitur, aut cogitatur, ut corporale sit, quod in facto est: quia factum, ut corpus, et videri et contingi habet. Spiritale vero, quod in animo est, quia spiritus neque videtur, neque tenetur; per quod ostenditur non facti solum, verum et voluntatis delicta vitanda, et poenitentia purganda esse. Neque enim si mediocritas humana, facti solum judicat, quia voluntatis latebris par non est, idcirco crimina ejus etiam sub Deo negligamus, Deus in omnia sufficit. Nihil a conspectu ejus remotum, unde omnino delinquitur. Quia non ignorat nec omittit, 1232B quominus in judicium decernat. Dissimulator et praevaricator perspicaciae suae non est. Quid quod voluntas facti origo est? viderint enim, si qua casui, aut necessitati, aut ignorantiae imputantur: quibus exceptis jam non nisi voluntate delinquitur. Cum ergo facti origo est, non tanto potior ad poenam est, quanto principalis ad culpam: quae ne tunc quidem liberatur, cum aliqua difficultas perpetrationem ejus intercipit. Ipsa enim sibi imputatur, nec excusari poterit per illam perficiendi infelicitatem, operata quod suum fuerat. Denique Dominus quemadmodum se adjectionem legi superstruere demonstrat (Matth. V), nisi et voluntatis interdicendo delicta? Cum adulterum non eum solum definit, qui cominus in alienum 1232C matrimonium cecidisset, verum etiam illum, qui aspectus concupiscentia contaminasset: adeo quod prohibetur administrare, satis periculose animus sibi repraesentat, et temere per voluntatem expungit effectum. Cujus voluntatis cum vis tanta sit,