Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/639

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1245
1246
TERTULLIANI

1245A tant, et ita cum erubescentia sua pereunt. Intolerandum scilicet pudori, Domino offenso satisfacere, saluti prodactae reformari. Nae tu verecunda bonus, ad delinquendum expandens frontem, ad deprecandum vero subducens. Ego rubori locum non facio, cum plus de detrimento ejus acquiro, cum ipse hominem quodammodo exhortatur, Ne me respexeris, dicens, per te mihi melius est perire. Certe periculum ejus tunc, si forte, onerosum est, cum penes insultaturos in risiloquio consistit, ubi de alterius ruina alter attollitur, ubi prostrato superscenditur. Caeterum inter fratres atque conservos, ubi communis spes, metus, gaudium, dolor, passio (quia communis spiritus de communi Domino et Patre), quid tu hos aliud quam te opinaris? Quid consortes casuum tuorum, 1245B ut plausores, fugis? Non potest corpus de unius membri vexatione laetum agere: condoleat universum, et ad remedium conlaboret, necesse est. In uno et altero Ecclesia est, Ecclesia vero Christus. Ergo cum te ad fratrum genua protendis, Christum contrectas, Christum exoras. Aeque illi cum super te lacrymas agunt, Christus patitur, Christus Patrem deprecatur. Facile impetratur semper, quod filius postulat. Grande plane emolumentum verecundiae occultatio delicti pollicetur. Videlicet si quid humanae notitiae subduxerimus, proinde et Deum celabimus? Adeone existimatio hominum et Dei conscientia comparantur? An melius est damnatum latere, quam palam absolvi? Miserum est sic ad Exomologesin 1245C pervenire. Malo enim ad miseriam pervenitur, 1246A sed ubi poenitendum est deserit miserum: quia factum est salutare. Miserum est secari et cauterio exuri, et pulveris alicujus mordacitate cruciari: tamen quae per insuavitatem medentur, et emolumento curationis offensam sui excusant, et praesentem injuriam superventurae utilitatis gratia commendant.

CAPUT XI.

Quid si praeter pudorem, quem potiorem putant, etiam incommoda corporis reformident, quod inlotos, quod sordulentos, quod extra laetitiam oportet deversari, in asperitudine sacci, et horrore cineris, et oris de jejunio vanitate? Num ergo in coccino et Tyrio pro delictis supplicare nos condecet? Cedo acum crinibus distinguendis, et pulverem 1246B dentibus elimandis, et bisulcum aliquid ferri vel aeris unguibus repastinendis. Si quid ficti nitoris, si quid coacti ruboris, in labia aut genas urgeat. Praeterea exquirito balneas laetiores hortulani maritimive secessus: adjicito ad sumptum; conquirito altilium enormem saginam; defecato senectutem vini. Cumque quis interrogarit, cuinam ea largiaris: Deliqui, dicito, in Deum, et periclitor in aeternum perire. Itaque nunc pendeo, et maceror, et excrucior, ut Deum reconciliem mihi, quem delinquendo laesi. Sed enim illos, qui ambitu obeunt capessendi magistratus, neque pudet, neque piget incommodis animae et corporis, nec incommodis tantum, verum et contumeliis omnibus eniti in caussa votorum suorum. 1246C Quas non ignobilitates vestium affectant? Quae non